Skip to content
Church.wiki

Ezekiel Chapter 10 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Major prophets · Ezekiel · Biblia Sacra Vulgata (2007) · 22 verses

Verse layout
📝 Overview of this chapter Flow, key verses and people

에스겔 10장은 예루살렘 성전 환상의 한 부분으로, 그룹들과 바퀴의 모습이 다시 묘사되고 여호와의 영광이 성전 문지방을 떠나 동문으로 옮겨 가는 장면을 담고 있다.

Jump to verse

10Ezekiel · Biblia Sacra Vulgata (2007)
1et vidi et ecce in firmamento quod erat super caput cherubin quasi lapis sapphyrus quasi species similitudinis solii apparuit super ea
2et dixit ad virum qui indutus erat lineis et ait ingredere in medio rotarum quae sunt subtus cherub et imple manum tuam prunis ignis quae sunt inter cherubin et effunde super civitatem ingressusque est in conspectu meo
3cherubin autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir et nubes implevit atrium interius
4et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus et repleta est domus nube et atrium repletum est splendore gloriae Domini
5et sonitus alarum cherubin audiebatur usque ad atrium exterius quasi vox Dei omnipotentis loquentis
6cumque praecepisset viro qui indutus erat lineis dicens sume ignem de medio rotarum quae sunt inter cherubin ingressus ille stetit iuxta rotam
7et extendit cherub manum de medio cherubin ad ignem qui erat inter cherubin et sumpsit et dedit in manus eius qui indutus erat lineis qui accipiens egressus est
8et apparuit in cherubin similitudo manus hominis subtus pinnas eorum
9et vidi et ecce quattuor rotae iuxta cherubin rota una iuxta cherub unum et rota alia iuxta cherub unum species autem erat rotarum quasi visio lapidis chrysoliti
10et aspectus earum similitudo una quattuor quasi sit rota in medio rotae
11cumque ambularent in quattuor partes gradiebantur non revertebantur ambulantes sed ad locum ad quem ire declinabat quae prima erat sequebantur et ceterae nec convertebantur
12et omne corpus earum et colla et manus et pinnae et circuli plena erant oculis in circuitu quattuor rotarum
13et rotas istas vocavit volubiles audiente me
14quattuor autem facies habebat unum facies una facies cherub et facies secunda facies hominis et in tertio facies leonis et in quarto facies aquilae
15et elevata sunt cherubin ipsum est animal quod videram iuxta flumen Chobar
16cumque ambularent cherubin ibant pariter et rotae iuxta ea et cum levarent cherubin alas suas ut exaltarentur de terra non residebant rotae sed et ipsae iuxta erant
17stantibus illis stabant et cum elevatis elevabantur spiritus enim vitae erat in eis
18et egressa est gloria Domini a limine templi et stetit super cherubin
19et elevantia cherubin alas suas exaltata sunt a terra coram me et illis egredientibus rotae quoque subsecutae sunt et stetit in introitu portae domus Domini orientalis et gloria Dei Israhel erat super ea
20ipsum est animal quod vidi subter Deum Israhel iuxta fluvium Chobar et intellexi quia cherubin essent
21quattuor per quattuor vultus uni et quattuor alae uni et similitudo manus hominis sub alis eorum
22et similitudo vultuum eorum ipsi vultus quos videram iuxta fluvium Chobar et intuitus eorum et impetus singulorum ante faciem suam ingredi

Biblia Sacra Vulgata (2007)
Tap a verse to copy, share, highlight or add a note. Dotted words link to encyclopedia articles.

22 verses in this chapter
10 / 48 chapters

The text is Biblia Sacra Vulgata (2007)(Latin) — Published under a copyright agreement with the Korean Bible Society — the text is copyright of the Korean Bible Society. Highlights, notes and read marks stay with the chapter whichever version you read. Dotted words are people, places and terms that have an encyclopedia article (marked once per page). Highlights, notes and read marks are saved only in this browser and gathered under My marks.

Articles mentioning this chapter

More