Ezekiel 15
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1et factus est sermo Domini ad me dicensSelect Ezekiel 15:1
2fili hominis quid fiet ligno vitis ex omnibus lignis nemorum quae sunt inter ligna silvarumSelect Ezekiel 15:2
3numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vasSelect Ezekiel 15:3
4ecce igni datum est in escam utramque partem eius consumpsit ignis et medietas eius redacta est in favillam numquid utile erit ad opusSelect Ezekiel 15:4
5etiam cum esset integrum non erat aptum ad opus quanto magis cum ignis illud devoraverit et conbuserit nihil ex eo fiet operisSelect Ezekiel 15:5
6propterea haec dicit Dominus Deus quomodo lignum vitis inter ligna silvarum quod dedi igni ad devorandum sic tradidi habitatores HierusalemSelect Ezekiel 15:6
7et ponam faciem meam in eos de igne egredientur et ignis consumet eos et scietis quia ego Dominus cum posuero faciem meam in eosSelect Ezekiel 15:7
8et dedero terram inviam et desolatam eo quod praevaricatores extiterint dicit Dominus DeusSelect Ezekiel 15:8
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society