Skip to content
Church.wiki
Ezekiel

Ezekiel 21

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1et factus est sermo Domini ad me dicensSelect Ezekiel 21:1

2fili hominis pone faciem tuam ad Hierusalem et stilla ad sanctuaria et propheta contra humum IsrahelSelect Ezekiel 21:2

3et dices terrae Israhel haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te et eiciam gladium meum de vagina sua et occidam in te iustum et impiumSelect Ezekiel 21:3

4pro eo autem quod occidi in te iustum et impium idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab austro ad aquilonemSelect Ezekiel 21:4

5ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua inrevocabilemSelect Ezekiel 21:5

6et tu fili hominis ingemesce in contritione lumborum et in amaritudinibus ingemesce coram eisSelect Ezekiel 21:6

7cumque dixerint ad te quare tu gemis dices pro auditu quia venit et tabescet omne cor et dissolventur universae manus et infirmabitur omnis spiritus et per cuncta genua fluent aquae ecce venit et fiet ait Dominus DeusSelect Ezekiel 21:7

8et factus est sermo Domini ad me dicensSelect Ezekiel 21:8

9fili hominis propheta et dices haec dicit Dominus Deus loquere gladius gladius exacutus est et limatusSelect Ezekiel 21:9

10ut caedat victimas exacutus est ut splendeat limatus est qui moves sceptrum filii mei succidisti omne lignumSelect Ezekiel 21:10

11et dedi eum ad levigandum ut teneatur manu iste exacutus est gladius et iste limatus ut sit in manu interficientisSelect Ezekiel 21:11

12clama et ulula fili hominis quia hic factus est in populo meo hic in cunctis ducibus Israhel qui fugerant gladio traditi sunt cum populo meo idcirco plaude super femurSelect Ezekiel 21:12

13quia probatus est et hoc cum sceptrum subverterit et non erit dicit Dominus DeusSelect Ezekiel 21:13

14tu ergo fili hominis propheta et percute manu ad manum et duplicetur gladius ac triplicetur gladius interfectorum hic est gladius occisionis magnae qui obstupescere eos facitSelect Ezekiel 21:14

15et corde tabescere et multiplicat ruinas in omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti et limati ad fulgendum amicti ad caedemSelect Ezekiel 21:15

16exacuere vade ad dextram sive ad sinistram quocumque faciei tuae est appetitusSelect Ezekiel 21:16

17quin et ego plaudam manu ad manum et implebo indignationem meam ego Dominus locutus sumSelect Ezekiel 21:17

18et factus est sermo Domini ad me dicensSelect Ezekiel 21:18

19et tu fili hominis pone tibi duas vias ut veniat gladius regis Babylonis de terra una egredientur ambo et manu capiet coniecturam in capite viae civitatis conicietSelect Ezekiel 21:19

20viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon et ad Iudam in Hierusalem munitissimamSelect Ezekiel 21:20

21stetit enim rex Babylonis in bivio in capite duarum viarum divinationem quaerens commiscens sagittas interrogavit idola exta consuluitSelect Ezekiel 21:21

22ad dextram eius facta est divinatio super Hierusalem ut ponat arietes ut aperiat os in caede ut elevet vocem in ululatu ut ponat arietes contra portas ut conportet aggerem ut aedificet munitionesSelect Ezekiel 21:22

23eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum et sabbatorum otium imitans ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendumSelect Ezekiel 21:23

24idcirco haec dicit Dominus Deus pro eo quod recordati estis iniquitatis vestrae et revelastis praevaricationes vestras et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris pro eo inquam quod recordati estis manu capieminiSelect Ezekiel 21:24

25tu autem profane impie dux Israhel cuius venit dies in tempore iniquitatis praefinitaSelect Ezekiel 21:25

26haec dicit Dominus Deus aufer cidarim tolle coronam nonne haec est quae humilem sublevavit et sublimem humiliavitSelect Ezekiel 21:26

27iniquitatem iniquitatem iniquitatem ponam eam et hoc nunc factum est donec veniret cuius est iudicium et tradam eiSelect Ezekiel 21:27

28et tu fili hominis propheta et dic haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad obprobrium eorum et dices mucro mucro evaginate ad occidendum limate ut interficias et fulgeasSelect Ezekiel 21:28

29cum tibi viderentur vana et divinarentur mendacia ut dareris super colla vulneratorum impiorum quorum venit dies in tempore iniquitatis praefinitaSelect Ezekiel 21:29

30revertere ad vaginam tuam in loco in quo creatus es in terra nativitatis tuae iudicabo teSelect Ezekiel 21:30

31et effundam super te indignationem meam in igne furoris mei sufflabo in te daboque te in manus hominum insipientium et fabricantium interitumSelect Ezekiel 21:31

32igni eris cibus sanguis tuus erit in medio terrae oblivioni traderis quia ego Dominus locutus sumSelect Ezekiel 21:32

Next: Ezekiel 22Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Ezekiel

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.