Skip to content
Church.wiki
Ezekiel

Ezekiel 24

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1et factum est verbum Domini ad me in anno nono in mense decimo decima mensis dicensSelect Ezekiel 24:1

2fili hominis scribe tibi nomen diei huius in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Hierusalem hodieSelect Ezekiel 24:2

3et dices per proverbium ad domum inritatricem parabolam et loqueris ad eos haec dicit Dominus Deus pone ollam pone inquam et mitte in ea aquamSelect Ezekiel 24:3

4congere frusta eius in ea omnem partem bonam femur et armum electa et ossibus plenaSelect Ezekiel 24:4

5pinguissimum pecus adsume conpone quoque struices ossuum sub ea efferbuit coctio eius et discocta sunt ossa illius in medio eiusSelect Ezekiel 24:5

6propterea haec dicit Dominus Deus vae civitati sanguinum ollae cuius rubigo in ea est et rubigo eius non exivit de ea per partes et per partes suas eice eam non cecidit super eam sorsSelect Ezekiel 24:6

7sanguis enim eius in medio eius est super limpidissimam petram effudit illum non effudit illum super terram ut possit operiri pulvereSelect Ezekiel 24:7

8ut superducerem indignationem meam et vindicta ulciscerer dedi sanguinem eius super petram limpidissimam ne operireturSelect Ezekiel 24:8

9propterea haec dicit Dominus Deus vae civitati sanguinum cuius ego grandem faciam pyramSelect Ezekiel 24:9

10congere ossa quae igne succendam consumentur carnes et concoquetur universa conpositio et ossa tabescentSelect Ezekiel 24:10

11pone quoque eam super prunas vacuam ut incalescat et liquefiat aes eius et confletur in medio eius inquinamentum eius et consumatur rubigo eiusSelect Ezekiel 24:11

12multo labore sudatum est et non exibit de ea nimia rubigo eius neque per ignemSelect Ezekiel 24:12

13inmunditia tua execrabilis quia mundare te volui et non es mundata a sordibus tuis sed nec mundaberis prius donec quiescere faciam indignationem meam in teSelect Ezekiel 24:13

14ego Dominus locutus sum venit et faciam non transeam nec parcam nec placabor iuxta vias tuas et iuxta adinventiones tuas iudicavi te dicit DominusSelect Ezekiel 24:14

15et factum est verbum Domini ad me dicensSelect Ezekiel 24:15

16fili hominis ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga et non planges neque plorabis neque fluent lacrimae tuaeSelect Ezekiel 24:16

17ingemesce tacens mortuorum luctum non facies corona tua circumligata sit tibi et calciamenta tua erunt in pedibus tuis nec amictu ora velabis nec cibos lugentium comedesSelect Ezekiel 24:17

18locutus sum ergo ad populum mane et mortua est uxor mea vesperi fecique mane sicut praeceperat mihiSelect Ezekiel 24:18

19et dixit ad me populus quare non indicas nobis quid ista significent quae tu facisSelect Ezekiel 24:19

20et dixi ad eos sermo Domini factus est ad me dicensSelect Ezekiel 24:20

21loquere domui Israhel haec dicit Dominus Deus ecce ego polluam sanctuarium meum superbiam imperii vestri et desiderabile oculorum vestrorum et super quo pavet anima vestra et filii vestri et filiae quas reliquistis gladio cadentSelect Ezekiel 24:21

22et facietis sicut feci ora amictu non velabitis et cibos lugentium non comedetisSelect Ezekiel 24:22

23coronas habebitis in capitibus vestris et calciamenta in pedibus non plangetis neque flebitis sed tabescetis in iniquitatibus vestris et unusquisque gemet ad fratrem suumSelect Ezekiel 24:23

24eritque Hiezechiel vobis in portentum iuxta omnia quae fecit facietis cum venerit istud et scietis quia ego Dominus DeusSelect Ezekiel 24:24

25et tu fili hominis ecce in die quo tollam ab eis fortitudinem eorum et gaudium dignitatis et desiderium oculorum eorum super quo requiescunt animae eorum filios et filias eorumSelect Ezekiel 24:25

26in die illa cum venerit fugiens ad te ut adnuntiet tibiSelect Ezekiel 24:26

27in die inquam illa aperietur os tuum cum eo qui fugit et loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum et scietis quia ego DominusSelect Ezekiel 24:27

Next: Ezekiel 25Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Ezekiel

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.