Skip to content
Church.wiki
Ezekiel

Ezekiel 25

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1et factus est sermo Domini ad me dicensSelect Ezekiel 25:1

2fili hominis pone faciem tuam contra filios Ammon et prophetabis de eisSelect Ezekiel 25:2

3et dices filiis Ammon audite verbum Domini Dei haec dicit Dominus Deus pro eo quod dixisti euge euge super sanctuarium meum quia pollutum est et super terram Israhel quoniam desolata est et super domum Iuda quoniam ducti sunt in captivitatemSelect Ezekiel 25:3

4idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hereditatem et conlocabunt caulas suas in te et ponent in te tentoria sua ipsi comedent fruges tuas et ipsi bibent lac tuumSelect Ezekiel 25:4

5daboque Rabbath in habitaculum camelorum et filios Ammon in cubile pecorum et scietis quia ego DominusSelect Ezekiel 25:5

6quia haec dicit Dominus Deus pro eo quod plausisti manu et percussisti pede et gavisa es ex toto affectu super terram IsrahelSelect Ezekiel 25:6

7idcirco ecce ego extendam manum meam super te et tradam te in direptionem gentium et interficiam te de populis et perdam de terris et conteram et scies quia ego DominusSelect Ezekiel 25:7

8haec dicit Dominus Deus pro eo quod dixerunt Moab et Seir ecce sicut omnes gentes domus IudaSelect Ezekiel 25:8

9idcirco ecce ego aperiam umerum Moab de civitatibus de civitatibus inquam eius et de finibus eius inclitas terrae Bethiesimoth et Beelmeon et CariathaimSelect Ezekiel 25:9

10filiis orientis cum filiis Ammon et dabo eam in hereditatem ut non sit memoria ultra filiorum Ammon in gentibusSelect Ezekiel 25:10

11et in Moab faciam iudicia et scient quia ego DominusSelect Ezekiel 25:11

12haec dicit Dominus Deus pro eo quod fecit Idumea ultionem ut se vindicaret de filiis Iuda peccavitque delinquens et vindictam expetivit de eisSelect Ezekiel 25:12

13idcirco haec dicit Dominus Deus extendam manum meam super Idumeam et auferam de ea hominem et iumentum et faciam eam desertum ab austro et qui sunt in Daedan gladio cadentSelect Ezekiel 25:13

14et dabo ultionem meam super Idumeam per manum populi mei Israhel et facient in Edom iuxta iram meam et furorem meum et scient vindictam meam dicit Dominus DeusSelect Ezekiel 25:14

15haec dicit Dominus Deus pro eo quod fecerunt Palestini in vindictam et ulti se sunt toto animo interficientes et implentes inimicitias veteresSelect Ezekiel 25:15

16propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego extendam manum meam super Palestinos et interficiam interfectores et perdam reliquias maritimae regionisSelect Ezekiel 25:16

17faciamque in eis ultiones magnas arguens in furore et scient quia ego Dominus cum dedero vindictam meam super eosSelect Ezekiel 25:17

Next: Ezekiel 26Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Ezekiel

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.