Ezekiel 26
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1et factum est in undecimo anno prima mensis factus est sermo Domini ad me dicensSelect Ezekiel 26:1
2fili hominis pro eo quod dixit Tyrus de Hierusalem euge confractae sunt portae populorum conversa est ad me implebor deserta estSelect Ezekiel 26:2
3propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego super te Tyre et ascendere faciam ad te gentes multas sicut ascendit mare fluctuansSelect Ezekiel 26:3
4et dissipabunt muros Tyri et destruent turres eius et radam pulverem eius de ea et dabo eam in limpidissimam petramSelect Ezekiel 26:4
5siccatio sagenarum erit in medio maris quia ego locutus sum ait Dominus Deus et erit in direptionem gentibusSelect Ezekiel 26:5
6filiae quoque eius quae sunt in agro gladio interficientur et scient quia ego DominusSelect Ezekiel 26:6
7quia haec dicit Dominus Deus ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone regem regum cum equis et curribus et equitibus et coetu populoque magnoSelect Ezekiel 26:7
8filias tuas quae sunt in agro gladio interficiet et circumdabit te munitionibus et conportabit aggerem in gyro et levabit contra te clypeumSelect Ezekiel 26:8
9et vineas et arietes temperabit in muros tuos et turres tuas destruet in armatura suaSelect Ezekiel 26:9
10inundatione equorum eius operiet te pulvis eorum a sonitu equitum et rotarum et curruum movebuntur muri tui dum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitus urbis dissipataeSelect Ezekiel 26:10
11ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas populum tuum gladio caedet et statuae tuae nobiles in terram corruentSelect Ezekiel 26:11
12vastabunt opes tuas diripient negotiationes tuas et destruent muros tuos et domos tuas praeclaras subvertent et lapides tuos et ligna tua et pulverem tuum in medio aquarum ponentSelect Ezekiel 26:12
13et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum et sonitus cithararum tuarum non audietur ampliusSelect Ezekiel 26:13
14et dabo te in limpidissimam petram siccatio sagenarum eris nec aedificaberis ultra quia ego locutus sum dicit Dominus DeusSelect Ezekiel 26:14
15haec dicit Dominus Deus Tyro numquid non a sonitu ruinae tuae et gemitu interfectorum tuorum cum occisi fuerint in medio tui commovebuntur insulaeSelect Ezekiel 26:15
16et descendent de sedibus suis omnes principes maris et auferent exuvias suas et vestimenta sua varia abicient et induentur stupore in terra sedebunt et adtoniti super repentino casu tuo admirabunturSelect Ezekiel 26:16
17et adsumentes super te lamentum dicent tibi quomodo peristi quae habitas in mari urbs inclita quae fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis quos formidabant universiSelect Ezekiel 26:17
18nunc stupebunt naves in die pavoris tui et turbabuntur insulae in mari eo quod nullus egrediatur ex teSelect Ezekiel 26:18
19quia haec dicit Dominus Deus cum dedero te urbem desolatam sicut civitates quae non habitantur et adduxero super te abyssum et operuerint te aquae multaeSelect Ezekiel 26:19
20et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum et conlocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres cum his qui deducuntur in lacum ut non habiteris porro dedero gloriam in terra viventiumSelect Ezekiel 26:20
21in nihilum redigam te et non eris et requisita non invenieris ultra in sempiternum dicit Dominus DeusSelect Ezekiel 26:21
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society