Skip to content
Church.wiki
Ezekiel

Ezekiel 27

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1et factum est verbum Domini ad me dicensSelect Ezekiel 27:1

2tu ergo fili hominis adsume super Tyrum lamentumSelect Ezekiel 27:2

3et dices Tyro quae habitat in introitu maris negotiationi populorum ad insulas multas haec dicit Dominus Deus o Tyre tu dixisti perfecti decoris ego sumSelect Ezekiel 27:3

4et in corde maris sita finitimi tui qui te aedificaverunt impleverunt decorem tuumSelect Ezekiel 27:4

5abietibus de Sanir extruxerunt te cum omnibus tabulatis maris cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malumSelect Ezekiel 27:5

6quercus de Basan dolaverunt in remos tuos transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico et praetoriola de insulis ItaliaeSelect Ezekiel 27:6

7byssus varia de Aegypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuumSelect Ezekiel 27:7

8habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui sapientes tui Tyre facti sunt gubernatores tuiSelect Ezekiel 27:8

9senes Bibli et prudentes eius habuerunt nautas ad ministerium variae supellectilis tuae omnes naves maris et nautae earum fuerunt in populo negotiationis tuaeSelect Ezekiel 27:9

10Persae et Lydi et Lybies erant in exercitu tuo viri bellatores tui clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuoSelect Ezekiel 27:10

11filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu sed et Pigmei qui erant in turribus tuis faretras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum ipsi conpleverunt pulchritudinem tuamSelect Ezekiel 27:11

12Carthaginienses negotiatores tui a multitudine cunctarum divitiarum argento ferro stagno plumboque repleverunt nundinas tuasSelect Ezekiel 27:12

13Graecia Thubal et Mosoch ipsi institores tui mancipia et vasa aerea adduxerunt populo tuoSelect Ezekiel 27:13

14de domo Thogorma equos et equites et mulos adduxerunt ad forum tuumSelect Ezekiel 27:14

15filii Dadan negotiatores tui insulae multae negotiatio manus tuae dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuoSelect Ezekiel 27:15

16Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum gemmam purpuram et scutulata et byssum et sericum et chodchod proposuerunt in mercatu tuoSelect Ezekiel 27:16

17Iuda et terra Israhel ipsi institores tui in frumento primo balsamum et mel et oleum et resinam proposuerunt in nundinis tuisSelect Ezekiel 27:17

18Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum in multitudine diversarum opum in vino pingui in lanis coloris optimiSelect Ezekiel 27:18

19Dan et Graecia et Mozel in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum stacte et calamus in negotiatione tuaSelect Ezekiel 27:19

20Dadan institores tui in tapetibus ad sedendumSelect Ezekiel 27:20

21Arabia et universi principes Cedar ipsi negotiatores manus tuae cum agnis et arietibus et hedis venerunt ad te negotiatores tuiSelect Ezekiel 27:21

22venditores Saba et Reema ipsi negotiatores tui cum universis primis aromatibus et lapide pretioso et auro quod proposuerunt in mercatu tuoSelect Ezekiel 27:22

23Aran et Chenne et Eden negotiatores Saba Assur Chelmad venditores tuiSelect Ezekiel 27:23

24ipsi negotiatores tui multifariam involucris hyacinthi et polymitorum gazarumque pretiosarum quae obvolutae et adstrictae erant funibus cedros quoque habebant in negotiationibus tuisSelect Ezekiel 27:24

25naves maris principes tuae in negotiatione tua et repleta es et glorificata nimis in corde marisSelect Ezekiel 27:25

26in aquis multis adduxerunt te remiges tui ventus auster contrivit te in corde marisSelect Ezekiel 27:26

27divitiae tuae et thesauri tui et multiplex instrumentum tuum nautae tui et gubernatores tui qui tenebant supellectilem tuam et populo tuo praeerant viri quoque bellatores tui qui erant in te cum universa multitudine tua quae est in medio tui cadent in corde maris in die ruinae tuaeSelect Ezekiel 27:27

28a sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classesSelect Ezekiel 27:28

29et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum nautae et universi gubernatores maris in terra stabuntSelect Ezekiel 27:29

30et heiulabunt super te voce magna et clamabunt amare et superiacient pulverem capitibus suis et cinere conspergenturSelect Ezekiel 27:30

31et radent super te calvitium et accingentur ciliciis et plorabunt te in amaritudine animae ploratu amarissimoSelect Ezekiel 27:31

32et adsument super te carmen lugubre et plangent te quae est ut Tyrus quae obmutuit in medio marisSelect Ezekiel 27:32

33quae in exitu negotiationum tuarum de mari implesti populos multos in multitudine divitiarum tuarum et populorum tuorum ditasti reges terraeSelect Ezekiel 27:33

34nunc contrita es a mari in profundis aquarum opes tuae et omnis multitudo tua quae erat in medio tui cecideruntSelect Ezekiel 27:34

35universi habitatores insularum obstipuerunt super te et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultusSelect Ezekiel 27:35

36negotiatores populorum sibilaverunt super te ad nihilum deducta es et non eris usque in perpetuumSelect Ezekiel 27:36

Next: Ezekiel 28Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Ezekiel

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.