Ezekiel 35
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1et factus est sermo Domini ad me dicensSelect Ezekiel 35:1
2fili hominis pone faciem tuam adversum montem Seir et prophetabis de eo et dices illiSelect Ezekiel 35:2
3haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te mons Seir et extendam manum meam super te et dabo te desolatum atque desertumSelect Ezekiel 35:3
4urbes tuas demoliar et tu desertus eris et scies quia ego DominusSelect Ezekiel 35:4
5eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israhel in manus gladii in tempore adflictionis eorum in tempore iniquitatis extremaeSelect Ezekiel 35:5
6propterea vivo ego dicit Dominus Deus quoniam sanguini tradam te et sanguis te persequetur et cum sanguinem oderis sanguis persequetur teSelect Ezekiel 35:6
7et dabo montem Seir desolatum et desertum et auferam de eo euntem et redeuntemSelect Ezekiel 35:7
8et implebo montes eius occisorum suorum in collibus tuis et in vallibus tuis atque in torrentibus interfecti gladio cadentSelect Ezekiel 35:8
9in solitudines sempiternas tradam te et civitates tuae non habitabuntur et scietis quoniam ego DominusSelect Ezekiel 35:9
10eo quod dixeris duae gentes et duae terrae meae erunt et hereditate possidebo eas cum Dominus esset ibiSelect Ezekiel 35:10
11propterea vivo ego dicit Dominus Deus quia faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum quem fecisti odio habens eos et notus efficiar per eos cum te iudicaveroSelect Ezekiel 35:11
12et scies quia ego Dominus audivi universa obprobria tua quae locutus es de montibus Israhel dicens deserti nobis dati sunt ad devorandumSelect Ezekiel 35:12
13et insurrexistis super me ore vestro et rogastis adversum me verba vestra ego audiviSelect Ezekiel 35:13
14haec dicit Dominus Deus laetante universa terra in solitudinem te redigamSelect Ezekiel 35:14
15sicuti gavisus es super hereditatem domus Israhel eo quod fuerit dissipata sic faciam tibi dissipatus eris mons Seir et Idumea omnis et scient quia ego DominusSelect Ezekiel 35:15
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society