Skip to content
Church.wiki
Ezekiel

Ezekiel 36

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1tu autem fili hominis propheta super montes Israhel et dices montes Israhel audite verbum DominiSelect Ezekiel 36:1

2haec dicit Dominus Deus eo quod dixerit inimicus de vobis euge altitudines sempiternae in hereditatem datae sunt nobisSelect Ezekiel 36:2

3propterea vaticinare et dic haec dicit Dominus Deus pro eo quod desolati estis et conculcati per circuitum et facti in hereditatem reliquis gentibus et ascendistis super labium linguae et obprobrium populiSelect Ezekiel 36:3

4propterea montes Israhel audite verbum Domini Dei haec dicit Dominus Deus montibus et collibus torrentibus vallibusque et desertis parietinis et urbibus derelictis quae depopulatae sunt et subsannatae a reliquis gentibus per circuitumSelect Ezekiel 36:4

5propterea haec dicit Dominus Deus quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus et de Idumea universa qui dederunt terram meam sibi in hereditatem cum gaudio et toto corde ex animo et eiecerunt eam ut vastarentSelect Ezekiel 36:5

6idcirco vaticinare super humum Israhel et dices montibus et collibus iugis et vallibus haec dicit Dominus Deus ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum eo quod confusionem gentium sustinueritisSelect Ezekiel 36:6

7idcirco haec dicit Dominus Deus ego levavi manum meam ut gentes quae in circuitu vestro sunt ipsae confusionem suam portentSelect Ezekiel 36:7

8vos autem montes Israhel ramos vestros germinetis et fructum vestrum adferatis populo meo Israhel prope est enim ut veniatSelect Ezekiel 36:8

9quia ecce ego ad vos et convertar ad vos et arabimini et accipietis sementemSelect Ezekiel 36:9

10et multiplicabo in vobis homines omnemque domum Israhel et habitabuntur civitates et ruinosa instaurabunturSelect Ezekiel 36:10

11et replebo vos hominibus et iumentis et multiplicabuntur et crescent et habitari vos faciam sicut a principio bonisque donabo maioribus quam habuistis ab initio et scietis quia ego DominusSelect Ezekiel 36:11

12et adducam super vos homines populum meum Israhel et hereditate possidebunt te et eris eis in hereditatem et non addes ultra ut absque eis sisSelect Ezekiel 36:12

13haec dicit Dominus Deus pro eo quod dicunt de vobis devoratrix hominum es et suffocans gentem tuamSelect Ezekiel 36:13

14propterea homines non comedes amplius et gentem tuam non necabis ultra ait Dominus DeusSelect Ezekiel 36:14

15nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium et obprobrium populorum nequaquam portabis et gentem tuam non amittes amplius ait Dominus DeusSelect Ezekiel 36:15

16et factum est verbum Domini ad me dicensSelect Ezekiel 36:16

17fili hominis domus Israhel habitaverunt in humo sua et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis iuxta inmunditiam menstruatae facta est via eorum coram meSelect Ezekiel 36:17

18et effudi indignationem meam super eos pro sanguine quem fuderunt super terram et in idolis suis polluerunt eamSelect Ezekiel 36:18

19et dispersi eos in gentes et ventilati sunt in terris iuxta vias eorum et adinventiones iudicavi eosSelect Ezekiel 36:19

20et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt et polluerunt nomen sanctum meum cum diceretur de eis populus Domini iste est et de terra eius egressi suntSelect Ezekiel 36:20

21et peperci nomini meo sancto quod polluerat domus Israhel in gentibus ad quas ingressi suntSelect Ezekiel 36:21

22idcirco dices domui Israhel haec dicit Dominus Deus non propter vos ego faciam domus Israhel sed propter nomen sanctum meum quod polluistis in gentibus ad quas intrastisSelect Ezekiel 36:22

23et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes quod polluistis in medio earum ut sciant gentes quia ego Dominus ait Dominus exercituum cum sanctificatus fuero in vobis coram eisSelect Ezekiel 36:23

24tollam quippe vos de gentibus et congregabo de universis terris et adducam vos in terram vestramSelect Ezekiel 36:24

25et effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris et ab universis idolis vestris mundabo vosSelect Ezekiel 36:25

26et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneumSelect Ezekiel 36:26

27et spiritum meum ponam in medio vestri et faciam ut in praeceptis meis ambuletis et iudicia mea custodiatis et opereminiSelect Ezekiel 36:27

28et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris et eritis mihi in populum et ego ero vobis in DeumSelect Ezekiel 36:28

29et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris et vocabo frumentum et multiplicabo illud et non inponam in vobis famemSelect Ezekiel 36:29

30et multiplicabo fructum ligni et genimina agri ut non portetis ultra obprobrium famis in gentibusSelect Ezekiel 36:30

31et recordabimini viarum vestrarum pessimarum studiorumque non bonorum et displicebunt vobis iniquitates vestrae et scelera vestraSelect Ezekiel 36:31

32non propter vos ego faciam ait Dominus Deus notum sit vobis confundimini et erubescite super viis vestris domus IsrahelSelect Ezekiel 36:32

33haec dicit Dominus Deus in die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris et habitari fecero urbes et instauravero ruinosaSelect Ezekiel 36:33

34et terra deserta fuerit exculta quae quondam erat desolata in oculis omnis viatorisSelect Ezekiel 36:34

35dicent terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis et civitates desertae et destitutae atque suffossae munitae sederuntSelect Ezekiel 36:35

36et scient gentes quaecumque derelictae fuerint in circuitu vestro quia ego Dominus aedificavi dissipata plantavique inculta ego Dominus locutus sum et fecerimSelect Ezekiel 36:36

37haec dicit Dominus Deus adhuc in hoc invenient me domus Israhel ut faciam eis multiplicabo eos sicut gregem hominumSelect Ezekiel 36:37

38ut gregem sanctum ut gregem Hierusalem in sollemnitatibus eius sic erunt civitates desertae plenaeque gregibus hominum et scient quia ego DominusSelect Ezekiel 36:38

Next: Ezekiel 37Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Ezekiel

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.