Ezekiel 38
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1et factus est sermo Domini ad me dicensSelect Ezekiel 38:1
2fili hominis pone faciem tuam contra Gog terram Magog principem capitis Mosoch et Thubal et vaticinare de eoSelect Ezekiel 38:2
3et dices ad eum haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te Gog principem capitis Mosoch et ThubalSelect Ezekiel 38:3
4et circumagam te et ponam frenum in maxillis tuis et educam te et omnem exercitum tuum equos et equites vestitos loricis universos multitudinem magnam hastam et clypeum arripientium et gladiumSelect Ezekiel 38:4
5Persae Aethiopes et Lybies cum eis omnes scutati et galeatiSelect Ezekiel 38:5
6Gomer et universa agmina eius domus Thogorma latera aquilonis et totum robur eius populique multi tecumSelect Ezekiel 38:6
7praepara et instrue te et omnem multitudinem tuam quae coacervata est ad te et esto eis in praeceptumSelect Ezekiel 38:7
8post dies multos visitaberis in novissimo annorum venies ad terram quae reversa est a gladio congregata est de populis multis ad montes Israhel qui fuerunt deserti iugiter haec de populis educta est et habitaverunt in ea confidenter universiSelect Ezekiel 38:8
9ascendens autem quasi tempestas venies et quasi nubes ut operias terram tu et omnia agmina tua et populi multi tecumSelect Ezekiel 38:9
10haec dicit Dominus Deus in die illa ascendent sermones super cor tuum et cogitabis cogitationem pessimamSelect Ezekiel 38:10
11et dices ascendam ad terram absque muro veniam ad quiescentes habitantesque secure omnes habitant sine muro vectes et portae non sunt eisSelect Ezekiel 38:11
12ut diripias spolia et invadas praedam ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant et postea restituti et super populum qui est congregatus ex gentibus qui possidere coepit et esse habitator umbilici terraeSelect Ezekiel 38:12
13Seba et Dedan et negotiatores Tharsis et omnes leones eius dicent tibi numquid ad sumenda spolia tu venis ecce ad diripiendam praedam congregasti multitudinem tuam ut tollas argentum et aurum auferas supellectilem atque substantiam et diripias manubias infinitasSelect Ezekiel 38:13
14propterea vaticinare fili hominis et dices ad Gog haec ait Dominus Deus numquid non in die illo cum habitaverit populus meus Israhel confidenter sciesSelect Ezekiel 38:14
15et venies de loco tuo a lateribus aquilonis tu et populi multi tecum ascensores equorum universi coetus magnus et exercitus vehemensSelect Ezekiel 38:15
16et ascendes super populum meum Israhel quasi nubes ut operias terram in novissimis diebus eris et adducam te super terram meam ut sciant gentes me cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum o GogSelect Ezekiel 38:16
17haec dicit Dominus Deus tu ergo ille es de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israhel qui prophetaverunt in diebus illorum temporum ut adducerem te super eosSelect Ezekiel 38:17
18et erit in die illa in die adventus Gog super terram Israhel ait Dominus Deus ascendet indignatio mea in furore meoSelect Ezekiel 38:18
19et in zelo meo in igne irae meae locutus sum quia in die illa erit commotio magna super terram IsrahelSelect Ezekiel 38:19
20et commovebuntur a facie mea pisces maris et volucres caeli et bestiae agri et omne reptile quod movetur super humum cunctique homines qui sunt super faciem terrae et subvertentur montes et cadent sepes et omnis murus in terra corruetSelect Ezekiel 38:20
21et convocabo adversum eum in cunctis montibus meis gladium ait Dominus Deus gladius uniuscuiusque in fratrem suum dirigeturSelect Ezekiel 38:21
22et iudicabo eum peste et sanguine et imbre vehementi et lapidibus inmensis ignem et sulphur pluam super eum et super exercitum eius et super populos multos qui sunt cum eoSelect Ezekiel 38:22
23et magnificabor et sanctificabor et notus ero in oculis gentium multarum et scient quia ego DominusSelect Ezekiel 38:23
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society