Skip to content
Church.wiki

Ezekiel Chapter 41 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Major prophets · Ezekiel · Biblia Sacra Vulgata (2007) · 26 verses

Verse layout
📝 Overview of this chapter Flow, key verses and people

에스겔 41장은 에스겔이 환상 속에서 본 새 성전의 성소와 지성소, 성전 둘레의 골방, 서쪽 건물, 그룹과 종려나무를 새긴 벽 장식, 나무 제단과 문을 안내자가 측량하는 장면을 기록한다.

Jump to verse

41Ezekiel · Biblia Sacra Vulgata (2007)
1et introduxit me in templum et mensus est frontes sex cubitos latitudinis hinc et sex cubitos latitudinis inde latitudinem tabernaculi
2et latitudo portae decem cubitorum erat et latera portae quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde et mensus est longitudinem eius quadraginta cubitorum et latitudinem viginti cubitorum
3et introgressus intrinsecus mensus est in fronte portae duos cubitos et portam sex cubitorum et latitudinem portae septem cubitorum
4et mensus est longitudinem eius viginti cubitorum et latitudinem viginti cubitorum ante faciem templi et dixit ad me hoc est sanctum sanctorum
5et mensus est parietem domus sex cubitorum et latitudinem lateris quattuor cubitorum undique per circuitum domus
6latera autem latus ad latus bis triginta tria et erant eminentia quae ingrederentur per parietem domus in lateribus per circuitum ut continerent et non adtingerent parietem templi
7et platea erat in rotundum ascendens sursum per cocleam et in cenaculum templi deferebat per gyrum idcirco latius erat templum in superioribus et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium
8et vidi in domo altitudinem per circuitum fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio
9et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum et interior domus in lateribus domus
10et inter gazofilacia latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique
11et ostium lateris ad orationem ostium unum ad viam aquilonis et ostium unum ad viam australem et latitudinem loci ad orationem quinque cubitorum in circuitu
12et aedificium quod erat separatum versumque ad viam respicientem ad mare latitudinis septuaginta cubitorum paries autem aedificii quinque cubitorum latitudinis per circuitum et longitudo eius nonaginta cubitorum
13et mensus est domus longitudinem centum cubitorum et quod separatum erat aedificium et parietes eius longitudinis centum cubitorum
14latitudo autem ante faciem domus et eius quod erat separatum contra orientem centum cubitorum
15et mensus est longitudinem aedificii contra faciem eius quod erat separatum ad dorsum ekthetas ex utraque parte centum cubitorum et templum interius et vestibula atrii
16limina et fenestras obliquas et ekthetas in circuitu per tres partes contra uniuscuiusque limen stratumque ligno per gyrum in circuitu terra autem usque ad fenestras et fenestrae clausae super ostia
17et usque ad domum interiorem et forinsecus per omnem parietem in circuitu intrinsecus et forinsecus ad mensuram
18et fabrefacta cherubin et palmae et palma inter cherub et cherub duasque facies habebat cherub
19faciem hominis iuxta palmam ex hac parte et faciem leonis iuxta palmam ex alia parte expressam per omnem domum in circuitu
20de terra usque ad superiora portae cherubin et palmae celatae erant in pariete templi
21limen quadrangulum et facies sanctuarii aspectus contra aspectum
22altaris lignei trium cubitorum altitudo et longitudo eius duo cubitorum et anguli eius et longitudo eius et parietes eius lignei et locutus est ad me haec est mensa coram Domino
23et duo ostia erant in templo et in sanctuario
24et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola quae in se invicem plicabantur bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum
25et celata erant in ipsis ostiis templi cherubin et scalptura palmarum sicut in parietibus quoque expressa erat quam ob rem erant et grossiora ligna in vestibuli fronte forinsecus
26super quae fenestrae obliquae et similitudo palmarum hinc atque inde in umerulis vestibuli secundum latera domus latitudinemque parietum

Biblia Sacra Vulgata (2007)
Tap a verse to copy, share, highlight or add a note. Dotted words link to encyclopedia articles.

26 verses in this chapter
41 / 48 chapters

The text is Biblia Sacra Vulgata (2007)(Latin) — Published under a copyright agreement with the Korean Bible Society — the text is copyright of the Korean Bible Society. Highlights, notes and read marks stay with the chapter whichever version you read. Dotted words are people, places and terms that have an encyclopedia article (marked once per page). Highlights, notes and read marks are saved only in this browser and gathered under My marks.

Articles mentioning this chapter

More