Skip to content
Church.wiki
Ezra

Ezra 1

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1In anno primo Cyri regis Persarum ut conpleretur verbum Domini ex ore Hieremiae suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum et transduxit vocem in universo regno suo etiam per scripturam dicensSelect Ezra 1:1

2haec dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum in Hierusalem quae est in IudaeaSelect Ezra 1:2

3quis est in vobis de universo populo eius sit Deus illius cum ipso ascendat Hierusalem quae est in Iudaea et aedificet domum Domini Dei Israhel ipse est Deus qui est in HierusalemSelect Ezra 1:3

4et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant adiuvent eum viri de loco suo argento et auro et substantia et pecoribus excepto quod voluntarie offerunt templo Dei quod est in HierusalemSelect Ezra 1:4

5et surrexerunt principes patrum de Iuda et Beniamin et sacerdotes et Levitae omnis cuius suscitavit Deus spiritum ut ascenderent ad aedificandum templum Domini quod erat in HierusalemSelect Ezra 1:5

6universique qui erant in circuitu adiuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis in substantia in iumentis in supellectili exceptis his quae sponte obtuleruntSelect Ezra 1:6

7rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini quae tulerat Nabuchodonosor de Hierusalem et posuerat ea in templo dei suiSelect Ezra 1:7

8protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mitridatis filii Gazabar et adnumeravit ea Sasabassar principi IudaeSelect Ezra 1:8

9et hic est numerus eorum fialae aureae triginta fialae argenteae mille cultri viginti novem scyphi aurei trigintaSelect Ezra 1:9

10scyphi argentei secundi quadringenti decem vasa alia milleSelect Ezra 1:10

11omnia vasa aurea et argentea quinque milia quadringenta universa tulit Sasabassar cum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis in HierusalemSelect Ezra 1:11

Next: Ezra 2Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Ezra

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.