Joshua 12
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1hii sunt reges quos percusserunt filii Israhel et possederunt terram eorum trans Iordanem ad solis ortum a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam quae respicit solitudinemSelect Joshua 12:1
2Seon rex Amorreorum qui habitavit in Esebon dominatus est ab Aroer quae sita est super ripam torrentis Arnon et mediae partis in valle dimidiique Galaad usque ad torrentem Iaboc qui est terminus filiorum AmmonSelect Joshua 12:2
3et a solitudine usque ad mare Cheneroth contra orientem et usque ad mare Deserti quod est mare Salsissimum ad orientalem plagam per viam quae ducit Bethesimoth et ab australi parte quae subiacent AsedothphasgaSelect Joshua 12:3
4terminus Og regis Basan de reliquiis Rafaim qui habitavit in Astharoth et in Edrain et dominatus est in monte Hermon et in Salacha atque in universa Basan usque ad terminosSelect Joshua 12:4
5Gesuri et Machathi et dimidiae partis Galaad terminos Seon regis EsebonSelect Joshua 12:5
6Moses famulus Domini et filii Israhel percusserunt eos tradiditque terram eorum Moses in possessionem Rubenitis et Gadditis et dimidiae tribui ManasseSelect Joshua 12:6
7hii sunt reges terrae quos percussit Iosue et filii Israhel trans Iordanem ad occidentalem plagam a Baalgad in campo Libani usque ad montem cuius pars ascendit in Seir tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israhel singulis partes suasSelect Joshua 12:7
8tam in montanis quam in planis atque campestribus in Aseroth et solitudine ac meridie Hettheus fuit et Amorreus Chananeus et Ferezeus Eveus et IebuseusSelect Joshua 12:8
9rex Hiericho unus rex Ahi quae est ex latere Bethel unusSelect Joshua 12:9
10rex Hierusalem unus rex Hebron unusSelect Joshua 12:10
11rex Hierimoth unus rex Lachis unusSelect Joshua 12:11
12rex Eglon unus rex Gazer unusSelect Joshua 12:12
13rex Dabir unus rex Gader unusSelect Joshua 12:13
14rex Herma unus rex Hered unusSelect Joshua 12:14
15rex Lebna unus rex Odollam unusSelect Joshua 12:15
16rex Maceda unus rex Bethel unusSelect Joshua 12:16
17rex Thaffua unus rex Afer unusSelect Joshua 12:17
18rex Afec unus rex Saron unusSelect Joshua 12:18
19rex Madon unus rex Asor unusSelect Joshua 12:19
20rex Someron unus rex Acsaph unusSelect Joshua 12:20
21rex Thenach unus rex Mageddo unusSelect Joshua 12:21
22rex Cades unus rex Iachanaem Chermeli unusSelect Joshua 12:22
23rex Dor et provinciae Dor unus rex gentium Galgal unusSelect Joshua 12:23
24rex Thersa unus omnes reges triginta et unusSelect Joshua 12:24
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society