Joshua 16
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Hiericho et aquas eius ab oriente solitudo quae ascendit de Hiericho ad montana BethelSelect Joshua 16:1
2et egreditur de Bethel Luzam transitque terminum ArchiatharothSelect Joshua 16:2
3et descendit ad occidentem iuxta terminum Ieflethi usque ad terminos Bethoron inferioris et Gazer finiunturque regiones eius mari MagnoSelect Joshua 16:3
4possederuntque filii Ioseph Manasse et EphraimSelect Joshua 16:4
5et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Atharothaddar usque Bethoron superioremSelect Joshua 16:5
6egrediunturque confinia in mare Machmethath vero aquilonem respicit et circuit terminus contra orientem in Thanathselo et pertransit ab oriente IanoeSelect Joshua 16:6
7descenditque de Ianoe in Atharoth et Noaratha et pervenit in Hiericho et egreditur ad IordanemSelect Joshua 16:7
8de Taffua pertransitque contra mare in valle Harundineti suntque egressus eius in mare Salsissimum haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suasSelect Joshua 16:8
9urbesque quae separatae sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse et villae earumSelect Joshua 16:9
10et non interfecerunt filii Ephraim Chananeum qui habitabat in Gazer habitavitque Chananeus in medio Ephraim usque in diem hanc tributariusSelect Joshua 16:10
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society