Skip to content
Church.wiki
Joshua

Joshua 23

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1evoluto autem multo tempore postquam pacem Dominus dederat Israheli subiectis in gyro nationibus universis et Iosue iam longevo et persenilis aetatisSelect Joshua 23:1

2vocavit Iosue omnem Israhelem maioresque natu et principes ac duces et magistros dixitque ad eos ego senui et progressioris aetatis sumSelect Joshua 23:2

3vosque cernitis omnia quae fecerit Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus quomodo pro vobis ipse pugnaveritSelect Joshua 23:3

4et nunc quia vobis sorte divisit omnem terram ab orientali parte Iordanis usque ad mare Magnum multaeque adhuc supersunt nationesSelect Joshua 23:4

5Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra et possidebitis terram sicut vobis pollicitus estSelect Joshua 23:5

6tantum confortamini et estote solliciti ut custodiatis cuncta quae scripta sunt in volumine legis Mosi et non declinetis ab eis nec ad dextram nec ad sinistramSelect Joshua 23:6

7ne postquam intraveritis ad gentes quae inter vos futurae sunt iuretis in nomine deorum earum et serviatis eis et adoretis illosSelect Joshua 23:7

8sed adhereatis Domino Deo vestro quod fecistis usque in diem hancSelect Joshua 23:8

9et tunc auferet Dominus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas et nullus vobis resistere poteritSelect Joshua 23:9

10unus e vobis persequetur hostium mille viros quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit sicut pollicitus estSelect Joshua 23:10

11hoc tantum diligentissime praecavete ut diligatis Dominum Deum vestrumSelect Joshua 23:11

12quod si volueritis gentium harum quae inter vos habitant erroribus adherere et cum eis miscere conubia atque amicitias copulareSelect Joshua 23:12

13iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram sed sint vobis in foveam ac laqueum et offendiculum ex latere vestro et sudes in oculis vestris donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobisSelect Joshua 23:13

14en ego hodie ingrediar viam universae terrae et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis quae se Dominus praestaturum nobis esse pollicitus est unum non praeterierit in cassumSelect Joshua 23:14

15sicut ergo implevit opere quod promisit et prospera cuncta venerunt sic adducet super vos quicquid malorum comminatus est donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobisSelect Joshua 23:15

16eo quod praeterieritis pactum Domini Dei vestri quod pepigit vobiscum et servieritis diis alienis et adoraveritis eos cito atque velociter consurget in vos furor Domini et auferemini de terra hac optima quam tradidit vobisSelect Joshua 23:16

Next: Joshua 24Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Joshua

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.