Skip to content
Church.wiki
Joshua

Joshua 5

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1postquam ergo audierunt omnes reges Amorreorum qui habitabant trans Iordanem ad occidentalem plagam et cuncti reges Chanaan qui propinqua possidebant Magno mari loca quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israhel donec transirent dissolutum est cor eorum et non remansit in eis spiritus timentium introitum filiorum IsrahelSelect Joshua 5:1

2eo tempore ait Dominus ad Iosue fac tibi cultros lapideos et circumcide secundo filios IsrahelSelect Joshua 5:2

3fecit quod iusserat Dominus et circumcidit filios Israhel in colle PraeputiorumSelect Joshua 5:3

4haec autem causa est secundae circumcisionis omnis populus qui egressus est ex Aegypto generis masculini universi bellatores viri mortui sunt in deserto per longissimos viae circuitusSelect Joshua 5:4

5qui omnes circumcisi erant populus autem qui natus est in desertoSelect Joshua 5:5

6per quadraginta annos itineris latissimae solitudinis incircumcisus fuit donec consumerentur qui non audierant vocem Domini et quibus ante iuraverat ut ostenderet eis terram lacte et melle manantemSelect Joshua 5:6

7horum filii in locum successerunt patrum et circumcisi sunt ab Iosue quia sicut nati fuerant in praeputio erant nec eos in via aliquis circumcideratSelect Joshua 5:7

8postquam autem omnes circumcisi sunt manserunt in eodem castrorum loco donec sanarenturSelect Joshua 5:8

9dixitque Dominus ad Iosue hodie abstuli obprobrium Aegypti a vobis vocatumque est nomen loci illius Galgala usque in praesentem diemSelect Joshua 5:9

10manseruntque filii Israhel in Galgalis et fecerunt phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus HierichoSelect Joshua 5:10

11et comederunt de frugibus terrae die altero azymos panes et pulentam eiusdem anniSelect Joshua 5:11

12defecitque manna postquam comederunt de frugibus terrae nec usi sunt ultra illo cibo filii Israhel sed comederunt de frugibus praesentis anni terrae ChanaanSelect Joshua 5:12

13cum autem esset Iosue in agro urbis Hiericho levavit oculos et vidit virum stantem contra se et evaginatum tenentem gladium perrexitque ad eum et ait noster es an adversariorumSelect Joshua 5:13

14qui respondit nequaquam sed sum princeps exercitus Domini et nunc venioSelect Joshua 5:14

15cecidit Iosue pronus in terram et adorans ait quid dominus meus loquitur ad servum suumSelect Joshua 5:15

16solve inquit calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas sanctus est fecitque Iosue ut sibi fuerat imperatumSelect Joshua 5:16

Next: Joshua 6Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Joshua

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.