Skip to content
Church.wiki

2 Chronicles Chapter 15 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Historical books · 2 Chronicles · Biblia Sacra Vulgata (2007) · 19 verses

Verse layout
📝 Overview of this chapter Flow, key verses and people

역대하 15장은 선지자 오뎃의 아들 아사랴의 권면을 듣고 유다 왕 아사가 우상을 없애고, 백성과 함께 예루살렘에서 여호와를 찾기로 언약을 맺는 이야기이다.

Jump to verse

152 Chronicles · Biblia Sacra Vulgata (2007)
1Azarias autem filius Oded facto in se spiritu Dei
2egressus est in occursum Asa et dixit ei audite me Asa et omnis Iuda et Beniamin Dominus vobiscum quia fuistis cum eo si quaesieritis eum invenietis si autem dereliqueritis derelinquet vos
3transibunt autem multi dies in Israhel absque Deo vero et absque sacerdote doctore et absque lege
4cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israhel et quaesierint eum repperient
5in tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum
6pugnabit enim gens contra gentem et civitas contra civitatem quia Dominus conturbabit eos in omni angustia
7vos ergo confortamini et non dissolvantur manus vestrae erit enim merces operi vestro
8quod cum audisset Asa verba scilicet et prophetiam Oded prophetae confortatus est et abstulit idola de omni terra Iuda et Beniamin et ex urbibus quas ceperat montis Ephraim et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini
9congregavitque universum Iuda et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Symeon plures enim ad eum confugerant ex Israhel videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo
10cumque venissent Hierusalem mense tertio anno quintodecimo regni Asa
11immolaverunt Domino in die illa de manubiis et praeda quam adduxerant boves septingentos et arietes septem milia
12et intravit ex more ad corroborandum foedus ut quaererent Dominum Deum patrum suorum in toto corde et in tota anima sua
13si quis autem inquit non quaesierit Dominum Deum Israhel moriatur a minimo usque ad maximum a viro usque ad mulierem
14iuraveruntque Domino voce magna in iubilo et in clangore tubae et in sonitu bucinarum
15omnes qui erant in Iuda cum execratione in omni enim corde suo iuraverunt et in tota voluntate quaesierunt eum et invenerunt praestititque eis Dominus requiem per circuitum
16sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi quod omne contrivit et in frusta comminuens conbusit in torrente Cedron
17excelsa autem derelicta sunt in Israhel attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius
18ea quae voverat pater suus et ipse intulit in domum Domini argentum et aurum vasorumque diversam supellectilem
19bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum annum regni Asa

Biblia Sacra Vulgata (2007)
Tap a verse to copy, share, highlight or add a note. Dotted words link to encyclopedia articles.

19 verses in this chapter
15 / 36 chapters

The text is Biblia Sacra Vulgata (2007)(Latin) — Published under a copyright agreement with the Korean Bible Society — the text is copyright of the Korean Bible Society. Highlights, notes and read marks stay with the chapter whichever version you read. Dotted words are people, places and terms that have an encyclopedia article (marked once per page). Highlights, notes and read marks are saved only in this browser and gathered under My marks.

Articles mentioning this chapter

More