Skip to content
Church.wiki
1 Kings

1 Kings 11

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas filiam quoque Pharaonis et Moabitidas et Ammanitidas Idumeas et Sidonias et ChettheasSelect 1 Kings 11:1

2de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israhel non ingrediemini ad eas neque de illis ingredientur ad vestras certissimo enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum his itaque copulatus est Salomon ardentissimo amoreSelect 1 Kings 11:2

3fueruntque ei uxores quasi reginae septingentae et concubinae trecentae et averterunt mulieres cor eiusSelect 1 Kings 11:3

4cumque iam esset senex depravatum est per mulieres cor eius ut sequeretur deos alienos nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eiusSelect 1 Kings 11:4

5sed colebat Salomon Astharthen deam Sidoniorum et Moloch idolum AmmanitarumSelect 1 Kings 11:5

6fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut pater eiusSelect 1 Kings 11:6

7tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Hierusalem et Moloch idolo filiorum AmmonSelect 1 Kings 11:7

8atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis quae adolebant tura et immolabant diis suisSelect 1 Kings 11:8

9igitur iratus est Dominus Salomoni quod aversa esset mens eius a Domino Deo Israhel qui apparuerat ei secundoSelect 1 Kings 11:9

10et praeceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos et non custodivit quae mandavit ei DominusSelect 1 Kings 11:10

11dixit itaque Dominus Salomoni quia habuisti hoc apud te et non custodisti pactum meum et praecepta mea quae mandavi tibi disrumpens scindam regnum tuum et dabo illud servo tuoSelect 1 Kings 11:11

12verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum de manu filii tui scindam illudSelect 1 Kings 11:12

13nec totum regnum auferam sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum et Hierusalem quam elegiSelect 1 Kings 11:13

14suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumeum de semine regio qui erat in EdomSelect 1 Kings 11:14

15cum enim esset David in Idumea et ascendisset Ioab princeps militiae ad sepeliendos eos qui fuerant interfecti et occidisset omne masculinum in IdumeaSelect 1 Kings 11:15

16sex enim mensibus ibi moratus est Ioab et omnis Israhel donec interimerent omne masculinum in IdumeaSelect 1 Kings 11:16

17fugit Adad ipse et viri idumei de servis patris eius cum eo ut ingrederetur Aegyptum erat autem Adad puer parvulusSelect 1 Kings 11:17

18cumque surrexissent de Madian venerunt in Pharan tuleruntque secum viros de Pharan et introierunt Aegyptum ad Pharaonem regem Aegypti qui dedit ei domum et cibos constituit et terram delegavitSelect 1 Kings 11:18

19et invenit Adad gratiam coram Pharao valde in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suae germanam Tafnes reginaeSelect 1 Kings 11:19

20genuitque ei soror Tafnes Genebath filium et nutrivit eum Tafnes in domo Pharaonis eratque Genebath habitans apud Pharaonem cum filiis eiusSelect 1 Kings 11:20

21cumque audisset Adad in Aegypto dormisse David cum patribus suis et mortuum esse Ioab principem militiae dixit Pharaoni dimitte me ut vadam in terram meamSelect 1 Kings 11:21

22dixitque ei Pharao qua enim re apud me indiges ut quaeras ire ad terram tuam at ille respondit nulla sed obsecro ut dimittas meSelect 1 Kings 11:22

23suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Heliada qui fugerat Adadezer regem Soba dominum suumSelect 1 Kings 11:23

24et congregavit contra eum viros et factus est princeps latronum cum interficeret eos David abieruntque Damascum et habitaverunt ibi et constituerunt eum regem in DamascoSelect 1 Kings 11:24

25eratque adversarius Israhel cunctis diebus Salomonis et hoc est malum Adad et odium contra Israhel regnavitque in SyriaSelect 1 Kings 11:25

26Hieroboam quoque filius Nabath Ephratheus de Sareda cuius mater erat nomine Sarva mulier vidua servus Salomonis levavit manum contra regemSelect 1 Kings 11:26

27et haec causa rebellionis adversus eum quia Salomon aedificavit Mello et coaequavit voraginem civitatis David patris suiSelect 1 Kings 11:27

28erat autem Hieroboam vir fortis et potens vidensque Salomon adulescentem bonae indolis et industrium constituerat eum praefectum super tributa universae domus IosephSelect 1 Kings 11:28

29factum est igitur in tempore illo ut Hieroboam egrederetur de Hierusalem et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via opertus pallio novo erant autem duo tantum in agroSelect 1 Kings 11:29

30adprehendensque Ahia pallium suum novum quo opertus erat scidit in duodecim partesSelect 1 Kings 11:30

31et ait ad Hieroboam tolle tibi decem scissuras haec enim dicit Dominus Deus Israhel ecce ego scindam regnum de manu Salomonis et dabo tibi decem tribusSelect 1 Kings 11:31

32porro una tribus remanebit ei propter servum meum David et Hierusalem civitatem quam elegi ex omnibus tribubus IsrahelSelect 1 Kings 11:32

33eo quod dereliquerint me et adoraverint Astharoth deam Sidoniorum et Chamos deum Moab et Melchom deum filiorum Ammon et non ambulaverint in viis meis ut facerent iustitiam coram me et praecepta mea et iudicia sicut David pater eiusSelect 1 Kings 11:33

34nec auferam omne regnum de manu eius sed ducem ponam eum cunctis diebus vitae suae propter David servum meum quem elegi qui custodivit mandata mea et praecepta meaSelect 1 Kings 11:34

35auferam autem regnum de manu filii eius et dabo tibi decem tribusSelect 1 Kings 11:35

36filio autem eius dabo tribum unam ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Hierusalem civitatem quam elegi ut esset nomen meum ibiSelect 1 Kings 11:36

37te autem adsumam et regnabis super omnia quae desiderat anima tua erisque rex super IsrahelSelect 1 Kings 11:37

38si igitur audieris omnia quae praecepero tibi et ambulaveris in viis meis et feceris quod rectum est coram me custodiens mandata mea et praecepta mea sicut fecit David servus meus ero tecum et aedificabo tibi domum fidelem quomodo aedificavi David et tradam tibi IsrahelSelect 1 Kings 11:38

39et adfligam semen David super hoc verumtamen non cunctis diebusSelect 1 Kings 11:39

40voluit ergo Salomon interficere Hieroboam qui surrexit et aufugit in Aegyptum ad Susac regem Aegypti et fuit in Aegypto usque ad mortem SalomonisSelect 1 Kings 11:40

41reliquum autem verborum Salomonis et omnia quae fecit et sapientia eius ecce universa scripta sunt in libro verborum SalomonisSelect 1 Kings 11:41

42dies autem quos regnavit Salomon in Hierusalem super omnem Israhel quadraginta anni suntSelect 1 Kings 11:42

43dormivitque Salomon cum patribus suis et sepultus est in civitate David patris sui regnavitque Roboam filius eius pro eoSelect 1 Kings 11:43

Next: 1 Kings 12Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Kings

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.