Skip to content
Church.wiki
1 Kings

1 Kings 12

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1venit autem Roboam in Sychem illuc enim congregatus erat omnis Israhel ad constituendum eum regemSelect 1 Kings 12:1

2at Hieroboam filius Nabath cum adhuc esset in Aegypto profugus a facie regis Salomonis audita morte eius reversus est de AegyptoSelect 1 Kings 12:2

3miseruntque et vocaverunt eum venit ergo Hieroboam et omnis multitudo Israhel et locuti sunt ad Roboam dicentesSelect 1 Kings 12:3

4pater tuus durissimum iugum inposuit nobis tu itaque nunc inminue paululum de imperio patris tui durissimo et de iugo gravissimo quod inposuit nobis et serviemus tibiSelect 1 Kings 12:4

5qui ait eis ite usque ad tertium diem et revertimini ad me cumque abisset populusSelect 1 Kings 12:5

6iniit consilium rex Roboam cum senibus qui adsistebant coram Salomone patre eius dum adviveret et ait quod mihi datis consilium ut respondeam populoSelect 1 Kings 12:6

7qui dixerunt ei si hodie oboedieris populo huic et servieris et petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos verba lenia erunt tibi servi cunctis diebusSelect 1 Kings 12:7

8qui dereliquit consilium senum quod dederant ei et adhibuit adulescentes qui nutriti fuerant cum eo et adsistebant illiSelect 1 Kings 12:8

9dixitque ad eos quod mihi datis consilium ut respondeam populo huic qui dixerunt mihi levius fac iugum quod inposuit pater tuus super nosSelect 1 Kings 12:9

10et dixerunt ei iuvenes qui nutriti fuerant cum eo sic loquere populo huic qui locuti sunt ad te dicentes pater tuus adgravavit iugum nostrum tu releva nos sic loqueris ad eos minimus digitus meus grossior est dorso patris meiSelect 1 Kings 12:10

11et nunc pater meus posuit super vos iugum grave ego autem addam super iugum vestrum pater meus cecidit vos flagellis ego autem caedam scorpionibusSelect 1 Kings 12:11

12venit ergo Hieroboam et omnis populus ad Roboam die tertia sicut locutus fuerat rex dicens revertimini ad me die tertiaSelect 1 Kings 12:12

13responditque rex populo dura derelicto consilio seniorum quod ei dederantSelect 1 Kings 12:13

14et locutus est eis secundum consilium iuvenum dicens pater meus adgravavit iugum vestrum ego autem addam iugo vestro pater meus cecidit vos flagellis et ego caedam scorpionibusSelect 1 Kings 12:14

15et non adquievit rex populo quoniam aversatus eum fuerat Dominus ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae ad Hieroboam filium NabathSelect 1 Kings 12:15

16videns itaque populus quod noluisset eos audire rex respondit ei dicens quae nobis pars in David vel quae hereditas in filio Isai in tabernacula tua Israhel nunc vide domum tuam David et abiit Israhel in tabernacula suaSelect 1 Kings 12:16

17super filios autem Israhel quicumque habitabant in civitatibus Iuda regnavit RoboamSelect 1 Kings 12:17

18misit igitur rex Roboam Aduram qui erat super tributum et lapidavit eum omnis Israhel et mortuus est porro rex Roboam festinus ascendit currum et fugit in HierusalemSelect 1 Kings 12:18

19recessitque Israhel a domo David usque in praesentem diemSelect 1 Kings 12:19

20factum est autem cum audisset omnis Israhel quod reversus esset Hieroboam miserunt et vocaverunt eum congregato coetu et constituerunt regem super omnem Israhel nec secutus est quisquam domum David praeter tribum Iuda solamSelect 1 Kings 12:20

21venit autem Roboam Hierusalem et congregavit universam domum Iuda et tribum Beniamin centum octoginta milia electorum virorum et bellatorum ut pugnaret contra domum Israhel et reduceret regnum Roboam filio SalomonisSelect 1 Kings 12:21

22factus est vero sermo Domini ad Semeiam virum Dei dicensSelect 1 Kings 12:22

23loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda et ad omnem domum Iuda et Beniamin et reliquos de populo dicensSelect 1 Kings 12:23

24haec dicit Dominus non ascendetis nec bellabitis contra fratres vestros filios Israhel revertatur vir in domum suam a me enim factum est verbum hoc audierunt sermonem Domini et reversi sunt de itinere sicut eis praeceperat DominusSelect 1 Kings 12:24

25aedificavit autem Hieroboam Sychem in monte Ephraim et habitavit ibi et egressus inde aedificavit PhanuhelSelect 1 Kings 12:25

26dixitque Hieroboam in corde suo nunc revertetur regnum ad domum DavidSelect 1 Kings 12:26

27si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Hierusalem et convertetur cor populi huius ad dominum suum Roboam regem Iuda interficientque me et revertentur ad eumSelect 1 Kings 12:27

28et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos et dixit eis nolite ultra ascendere Hierusalem ecce dii tui Israhel qui eduxerunt te de terra AegyptiSelect 1 Kings 12:28

29posuitque unum in Bethel et alterum in DanSelect 1 Kings 12:29

30et factum est verbum hoc in peccatum ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in DanSelect 1 Kings 12:30

31et fecit fana in excelsis et sacerdotes de extremis populi qui non erant de filiis LeviSelect 1 Kings 12:31

32constituitque diem sollemnem in mense octavo quintadecima die mensis in similitudinem sollemnitatis quae celebratur in Iuda et ascendens altare similiter fecit in Bethel ut immolaret vitulis quos fabricatus erat constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quae feceratSelect 1 Kings 12:32

33et ascendit super altare quod extruxerat in Bethel quintadecima die mensis octavi quem finxerat de corde suo et fecit sollemnitatem filiis Israhel et ascendit super altare ut adoleret incensumSelect 1 Kings 12:33

Next: 1 Kings 13Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Kings

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.