Skip to content
Church.wiki
1 Kings

1 Kings 13

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1et ecce vir Dei venit de Iuda in sermone Domini in Bethel Hieroboam stante super altare et tus iacienteSelect 1 Kings 13:1

2et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait altare altare haec dicit Dominus ecce filius nascetur domui David Iosias nomine et immolabit super te sacerdotes excelsorum qui nunc in te tura succendunt et ossa hominum incendet super teSelect 1 Kings 13:2

3deditque in die illa signum dicens hoc erit signum quod locutus est Dominus ecce altare scinditur et effunditur cinis qui in eo estSelect 1 Kings 13:3

4cumque audisset rex sermonem hominis Dei quem inclamaverat contra altare in Bethel extendit manum suam de altari dicens adprehendite eum et exaruit manus eius quam extenderat contra eum nec valuit retrahere eam ad seSelect 1 Kings 13:4

5altare quoque scissum est et effusus cinis de altari iuxta signum quod praedixerat vir Dei in sermone DominiSelect 1 Kings 13:5

6et ait rex ad virum Dei deprecare faciem Domini Dei tui et ora pro me ut restituatur manus mea mihi oravit vir Dei faciem Domini et reversa est manus regis ad eum et facta est sicut prius fueratSelect 1 Kings 13:6

7locutus est autem rex ad virum Dei veni mecum domum ut prandeas et dabo tibi muneraSelect 1 Kings 13:7

8responditque vir Dei ad regem si dederis mihi mediam partem domus tuae non veniam tecum nec comedam panem neque bibam aquam in loco istoSelect 1 Kings 13:8

9sic enim mandatum est mihi in sermone Domini praecipientis non comedes panem neque bibes aquam nec reverteris per viam qua venistiSelect 1 Kings 13:9

10abiit ergo per aliam viam et non est reversus per iter quo venerat in BethelSelect 1 Kings 13:10

11prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel ad quem venit filius suus et narravit ei omnia opera quae fecerat vir Dei illa die in Bethel et verba quae locutus fuerat ad regem et narraverunt patri suoSelect 1 Kings 13:11

12et dixit eis pater eorum per quam viam abiit ostenderunt ei filii sui viam per quam abierat vir Dei qui venerat de IudaSelect 1 Kings 13:12

13et ait filiis suis sternite mihi asinum qui cum stravissent ascenditSelect 1 Kings 13:13

14et abiit post virum Dei et invenit eum sedentem subtus terebinthum et ait illi tune es vir Dei qui venisti de Iuda respondit ille ego sumSelect 1 Kings 13:14

15dixit ad eum veni mecum domum ut comedas panemSelect 1 Kings 13:15

16qui ait non possum reverti neque venire tecum nec comedam panem nec bibam aquam in loco istoSelect 1 Kings 13:16

17quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini dicens non comedes panem et non bibes ibi aquam nec reverteris per viam qua ierisSelect 1 Kings 13:17

18qui ait illi et ego propheta sum similis tui et angelus locutus est mihi in sermone Domini dicens reduc eum tecum in domum tuam et comedat panem et bibat aquam fefellit eumSelect 1 Kings 13:18

19et reduxit secum comedit ergo panem in domo eius et bibit aquamSelect 1 Kings 13:19

20cumque sederent ad mensam factus est sermo Domini ad prophetam qui reduxerat eumSelect 1 Kings 13:20

21et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Iuda dicens haec dicit Dominus quia inoboediens fuisti ori Domini et non custodisti mandatum quod praecepit tibi Dominus Deus tuusSelect 1 Kings 13:21

22et reversus es et comedisti panem et bibisti aquam in loco in quo praecepit tibi ne comederes panem neque biberes aquam non inferetur cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorumSelect 1 Kings 13:22

23cumque comedisset et bibisset stravit asinum prophetae quem reduxeratSelect 1 Kings 13:23

24qui cum abisset invenit eum leo in via et occidit et erat cadaver eius proiectum in itinere asinus autem stabat iuxta illum et leo stabat iuxta cadaverSelect 1 Kings 13:24

25et ecce viri transeuntes viderunt cadaver proiectum in via et leonem stantem iuxta cadaver et venerunt et divulgaverunt in civitate in qua prophetes senex ille habitabatSelect 1 Kings 13:25

26quod cum audisset propheta ille qui reduxerat eum de via ait vir Dei est qui inoboediens fuit ori Domini et tradidit eum Dominus leoni et confregit eum et occidit iuxta verbum Domini quod locutus est eiSelect 1 Kings 13:26

27dixitque ad filios suos sternite mihi asinum qui cum stravissentSelect 1 Kings 13:27

28et ille abisset invenit cadaver eius proiectum in via et asinum et leonem stantes iuxta cadaver non comedit leo de cadavere nec laesit asinumSelect 1 Kings 13:28

29tulit ergo prophetes cadaver viri Dei et posuit illud super asinum et reversus intulit in civitatem prophetae senis ut plangerent eumSelect 1 Kings 13:29

30et posuit cadaver eius in sepulchro suo et planxerunt eum heu fraterSelect 1 Kings 13:30

31cumque planxissent eum dixit ad filios suos cum mortuus fuero sepelite me in sepulchro in quo vir Dei sepultus est iuxta ossa eius ponite ossa meaSelect 1 Kings 13:31

32profecto enim veniet sermo quem praedixit in sermone Domini contra altare quod est in Bethel et contra omnia fana excelsorum quae sunt in urbibus SamariaeSelect 1 Kings 13:32

33post verba haec non est reversus Hieroboam de via sua pessima sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum quicumque volebat implebat manum suam et fiebat sacerdos excelsorumSelect 1 Kings 13:33

34et propter hanc causam peccavit domus Hieroboam et eversa est et deleta de superficie terraeSelect 1 Kings 13:34

Next: 1 Kings 14Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Kings

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.