1 Kings 16
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1factus est autem sermo Domini ad Hieu filium Anani contra Baasa dicensSelect 1 Kings 16:1
2pro eo quod exaltavi te de pulvere et posui ducem super populum meum Israhel tu autem ambulasti in via Hieroboam et peccare fecisti populum meum Israhel ut me inritares in peccatis eorumSelect 1 Kings 16:2
3ecce ego demetam posteriora Baasa et posteriora domus eius et faciam domum tuam sicut domum Hieroboam filii NabathSelect 1 Kings 16:3
4qui mortuus fuerit de Baasa in civitate comedent eum canes et qui mortuus fuerit ex eo in regione comedent eum volucres caeliSelect 1 Kings 16:4
5reliqua autem sermonum Baasa et quaecumque fecit et proelia eius nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum IsrahelSelect 1 Kings 16:5
6dormivit ergo Baasa cum patribus suis sepultusque est in Thersa et regnavit Hela filius eius pro eoSelect 1 Kings 16:6
7cum autem in manu Hieu filii Anani prophetae verbum Domini factum esset contra Baasa et contra domum eius et contra omne malum quod fecerat coram Domino ad inritandum eum in operibus manuum suarum ut fieret sicut domus Hieroboam ob hanc causam occidit eumSelect 1 Kings 16:7
8anno vicesimo sexto Asa regis Iuda regnavit Hela filius Baasa super Israhel in Thersa duobus annisSelect 1 Kings 16:8
9et rebellavit contra eum servus suus Zamri dux mediae partis equitum erat autem Hela in Thersa bibens et temulentus in domo Arsa praefecti ThersaSelect 1 Kings 16:9
10inruens ergo Zamri percussit et occidit eum anno vicesimo septimo Asa regis Iuda et regnavit pro eoSelect 1 Kings 16:10
11cumque regnasset et sedisset super solium eius percussit omnem domum Baasa et non dereliquit ex eo mingentem ad parietem et propinquos et amicos eiusSelect 1 Kings 16:11
12delevitque Zamri omnem domum Baasa iuxta verbum Domini quod locutus fuerat ad Baasa in manu Hieu prophetaeSelect 1 Kings 16:12
13propter universa peccata Baasa et peccata Hela filii eius qui peccaverunt et peccare fecerunt Israhel provocantes Dominum Deum Israhel in vanitatibus suisSelect 1 Kings 16:13
14reliqua autem sermonum Hela et omnia quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum IsrahelSelect 1 Kings 16:14
15anno vicesimo et septimo Asa regis Iuda regnavit Zamri septem diebus in Thersa porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem PhilisthinorumSelect 1 Kings 16:15
16cumque audisset rebellasse Zamri et occidisse regem fecit sibi regem omnis Israhel Amri qui erat princeps militiae super Israhel in die illa in castrisSelect 1 Kings 16:16
17ascendit ergo Amri et omnis Israhel cum eo de Gebbethon et obsidebant ThersaSelect 1 Kings 16:17
18videns autem Zamri quod expugnanda esset civitas ingressus est palatium et succendit secum domum regiam et mortuus estSelect 1 Kings 16:18
19in peccatis suis quae peccaverat faciens malum coram Domino et ambulans in via Hieroboam et in peccato eius quo fecit peccare IsrahelSelect 1 Kings 16:19
20reliqua autem sermonum Zamri et insidiarum eius et tyrannidis nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum IsrahelSelect 1 Kings 16:20
21tunc divisus est populus Israhel in duas partes media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth ut constitueret eum regem et media pars AmriSelect 1 Kings 16:21
22praevaluit autem populus qui erat cum Amri populo qui sequebatur Thebni filium Gineth mortuusque est Thebni et regnavit AmriSelect 1 Kings 16:22
23anno tricesimo primo Asa regis Iuda regnavit Amri super Israhel duodecim annis in Thersa regnavit sex annisSelect 1 Kings 16:23
24emitque montem Samariae a Somer duobus talentis argenti et aedificavit eam et vocavit nomen civitatis quam extruxerat nomine Somer domini montis SamariaeSelect 1 Kings 16:24
25fecit autem Amri malum in conspectu Domini et operatus est nequiter super omnes qui fuerant ante eumSelect 1 Kings 16:25
26ambulavitque in omni via Hieroboam filii Nabath et in peccatis eius quibus peccare fecerat Israhel ut inritaret Dominum Deum Israhel in vanitatibus suisSelect 1 Kings 16:26
27reliqua autem sermonum Amri et proelia eius quae gessit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum IsrahelSelect 1 Kings 16:27
28et dormivit Amri cum patribus suis et sepultus est in Samaria regnavitque Ahab filius eius pro eoSelect 1 Kings 16:28
29Ahab vero filius Amri regnavit super Israhel anno tricesimo octavo Asa regis Iuda et regnavit Ahab filius Amri super Israhel in Samaria viginti et duobus annisSelect 1 Kings 16:29
30et fecit Ahab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eumSelect 1 Kings 16:30
31nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Hieroboam filii Nabath insuper duxit uxorem Hiezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum et abiit et servivit Baal et adoravit eumSelect 1 Kings 16:31
32et posuit aram Baal in templo Baal quod aedificaverat in SamariaSelect 1 Kings 16:32
33et plantavit lucum et addidit Ahab in opere suo inritans Dominum Deum Israhel super omnes reges Israhel qui fuerant ante eumSelect 1 Kings 16:33
34in diebus eius aedificavit Ahiel de Bethel Hiericho in Abiram primitivo suo fundavit eam et in Segub novissimo suo posuit portas eius iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Iosue filii NunSelect 1 Kings 16:34
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation