Skip to content
Church.wiki
1 Kings

1 Kings 17

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1et dixit Helias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Ahab vivit Dominus Deus Israhel in cuius conspectu sto si erit annis his ros et pluvia nisi iuxta oris mei verbaSelect 1 Kings 17:1

2et factum est verbum Domini ad eum dicensSelect 1 Kings 17:2

3recede hinc et vade contra orientem et abscondere in torrente Charith qui est contra IordanemSelect 1 Kings 17:3

4et ibi de torrente bibes corvisque praecepi ut pascant te ibiSelect 1 Kings 17:4

5abiit ergo et fecit iuxta verbum Domini cumque abisset sedit in torrente Charith qui est contra IordanemSelect 1 Kings 17:5

6corvi quoque deferebant panem et carnes mane similiter panem et carnes vesperi et bibebat de torrenteSelect 1 Kings 17:6

7post dies autem siccatus est torrens non enim pluerat super terramSelect 1 Kings 17:7

8factus est igitur sermo Domini ad eum dicensSelect 1 Kings 17:8

9surge et vade in Sareptha Sidoniorum et manebis ibi praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat teSelect 1 Kings 17:9

10surrexit et abiit Sareptham cumque venisset ad portam civitatis apparuit ei mulier vidua colligens ligna et vocavit eam dixitque da mihi paululum aquae in vase ut bibamSelect 1 Kings 17:10

11cumque illa pergeret ut adferret clamavit post tergum eius dicens adfer mihi obsecro et buccellam panis in manu tuaSelect 1 Kings 17:11

12quae respondit vivit Dominus Deus tuus quia non habeo panem nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria et paululum olei in lecytho en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo ut comedamus et moriamurSelect 1 Kings 17:12

13ad quam Helias ait noli timere sed vade et fac sicut dixisti verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et adfer ad me tibi autem et filio tuo facies posteaSelect 1 Kings 17:13

14haec autem dicit Dominus Deus Israhel hydria farinae non deficiet nec lecythus olei minuetur usque ad diem in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terraeSelect 1 Kings 17:14

15quae abiit et fecit iuxta verbum Heliae et comedit ipse et illa et domus eius et ex illa dieSelect 1 Kings 17:15

16hydria farinae non defecit et lecythus olei non est inminutus iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu HeliaeSelect 1 Kings 17:16

17factum est autem post verba haec aegrotavit filius mulieris matris familiae et erat languor fortis nimis ita ut non remaneret in eo halitusSelect 1 Kings 17:17

18dixit ergo ad Heliam quid mihi et tibi vir Dei ingressus es ad me ut rememorarentur iniquitates meae et interficeres filium meumSelect 1 Kings 17:18

19et ait ad eam da mihi filium tuum tulitque eum de sinu illius et portavit in cenaculum ubi ipse manebat et posuit super lectulum suumSelect 1 Kings 17:19

20et clamavit ad Dominum et dixit Domine Deus meus etiamne viduam apud quam ego utcumque sustentor adflixisti ut interficeres filium eiusSelect 1 Kings 17:20

21et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus clamavitque ad Dominum et ait Domine Deus meus revertatur oro anima pueri huius in viscera eiusSelect 1 Kings 17:21

22exaudivit Dominus vocem Heliae et reversa est anima pueri intra eum et revixitSelect 1 Kings 17:22

23tulitque Helias puerum et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum et tradidit matri suae et ait illi en vivit filius tuusSelect 1 Kings 17:23

24dixitque mulier ad Heliam nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu et verbum Domini in ore tuo verum estSelect 1 Kings 17:24

Next: 1 Kings 18Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Kings

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.