1 Kings 20
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1porro Benadad rex Syriae congregavit omnem exercitum suum et triginta et duos reges secum et equos et currus et ascendens pugnabat contra Samariam et obsidebat eamSelect 1 Kings 20:1
2mittensque nuntios ad Ahab regem Israhel in civitatemSelect 1 Kings 20:2
3ait haec dicit Benadad argentum tuum et aurum tuum meum est et uxores tuae et filii tui optimi mei suntSelect 1 Kings 20:3
4responditque rex Israhel iuxta verbum tuum domine mi rex tuus sum ego et omnia meaSelect 1 Kings 20:4
5revertentesque nuntii dixerunt haec dicit Benadad qui misit nos ad te argentum tuum et aurum tuum et uxores tuas et filios tuos dabis mihiSelect 1 Kings 20:5
6cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te et scrutabuntur domum tuam et domum servorum tuorum et omne quod eis placuerit ponent in manibus suis et auferentSelect 1 Kings 20:6
7vocavit autem rex Israhel omnes seniores terrae et ait animadvertite et videte quoniam insidietur nobis misit enim ad me pro uxoribus meis et filiis et pro argento et auro et non abnuiSelect 1 Kings 20:7
8dixeruntque omnes maiores natu et universus populus ad eum non audias neque adquiescas illiSelect 1 Kings 20:8
9respondit itaque nuntiis Benadad dicite domino meo regi omnia propter quae misisti ad me servum tuum initio faciam hanc autem rem facere non possumSelect 1 Kings 20:9
10reversique nuntii rettulerunt ei qui remisit et ait haec faciant mihi dii et haec addant si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi qui sequitur meSelect 1 Kings 20:10
11et respondens rex Israhel ait dicite ei ne glorietur accinctus aeque ut discinctusSelect 1 Kings 20:11
12factum est autem cum audisset verbum istud bibebat ipse et reges in umbraculis et ait servis suis circumdate civitatem et circumdederunt eamSelect 1 Kings 20:12
13et ecce propheta unus accedens ad Ahab regem Israhel ait haec dicit Dominus certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam ecce ego tradam eam in manu tua hodie ut scias quia ego sum DominusSelect 1 Kings 20:13
14et ait Ahab per quem dixitque ei haec dicit Dominus per pedisequos principum provinciarum et ait quis incipiet proeliari et ille dixit tuSelect 1 Kings 20:14
15recensuit ergo pueros principum provinciarum et repperit numerum ducentorum triginta duum et post eos recensuit populum omnes filios Israhel septem miliaSelect 1 Kings 20:15
16et egressi sunt meridie Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo suo et reges triginta duo cum eo qui ad auxilium eius venerantSelect 1 Kings 20:16
17egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte misit itaque Benadad qui nuntiaverunt ei dicentes viri egressi sunt de SamariaSelect 1 Kings 20:17
18at ille sive ait pro pace veniunt adprehendite eos vivos sive ut proelientur vivos eos capiteSelect 1 Kings 20:18
19egressi sunt ergo pueri principum provinciarum ac reliquus exercitus sequebaturSelect 1 Kings 20:19
20et percussit unusquisque virum qui contra se venerat fugeruntque Syri et persecutus est eos Israhel fugit quoque Benadad rex Syriae in equo cum equitibusSelect 1 Kings 20:20
21nec non et egressus rex Israhel percussit equos et currus et percussit Syriam plaga magnaSelect 1 Kings 20:21
22accedens autem propheta ad regem Israhel dixit ei vade et confortare et scito et vide quid facias sequenti enim anno rex Syriae ascendet contra teSelect 1 Kings 20:22
23servi vero regis Syriae dixerunt ei dii montium sunt dii eorum ideo superaverunt nos sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus et obtinebimus eosSelect 1 Kings 20:23
24tu ergo verbum hoc fac amove reges singulos ab exercitu suo et pone principes pro eisSelect 1 Kings 20:24
25et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis et equos secundum equos pristinos et currus secundum currus quos ante habuisti et pugnabimus contra eos in campestribus et videbis quod obtinebimus eos credidit consilio eorum et fecit itaSelect 1 Kings 20:25
26igitur postquam annus transierat recensuit Benadad Syros et ascendit in Afec ut pugnaret contra IsrahelSelect 1 Kings 20:26
27porro filii Israhel recensiti sunt et acceptis cibariis profecti ex adverso castraque metati contra eos quasi duo parvi greges caprarum Syri autem repleverunt terramSelect 1 Kings 20:27
28et accedens unus vir Dei dixit ad regem Israhel haec dicit Dominus quia dixerunt Syri deus montium est Dominus et non est deus vallium dabo omnem multitudinem grandem hanc in manu tua et scietis quia ego DominusSelect 1 Kings 20:28
29dirigebant septem diebus ex adverso hii atque illi acies septima autem die commissum est bellum percusseruntque filii Israhel de Syris centum milia peditum in die unaSelect 1 Kings 20:29
30fugerunt autem qui remanserant in Afec in civitatem et cecidit murus super viginti septem milia hominum qui remanserant porro Benadad fugiens ingressus est civitatem in cubiculum quod erat intra cubiculumSelect 1 Kings 20:30
31dixeruntque ei servi sui ecce audivimus quod reges domus Israhel clementes sint ponamus itaque saccos in lumbis nostris et funiculos in capitibus nostris et egrediamur ad regem Israhel forsitan salvabit animas nostrasSelect 1 Kings 20:31
32accinxerunt saccis lumbos suos et posuerunt funes in capitibus veneruntque ad regem Israhel et dixerunt servus tuus Benadad dicit vivat oro te anima mea et ille ait si adhuc vivit frater meus estSelect 1 Kings 20:32
33quod acceperunt viri pro omine et festinantes rapuerunt verbum ex ore eius atque dixerunt frater tuus Benadad et dixit eis ite et adducite eum egressus est ergo ad eum Benadad et levavit eum in currum suumSelect 1 Kings 20:33
34qui dixit ei civitates quas tulit pater meus a patre tuo reddam et plateas fac tibi in Damasco sicut fecit pater meus in Samaria et ego foederatus recedam a te pepigit ergo foedus et dimisit eumSelect 1 Kings 20:34
35tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini percute me at ille noluit percutereSelect 1 Kings 20:35
36cui ait quia noluisti audire vocem Domini ecce recedes a me et percutiet te leo cumque paululum recessisset ab eo invenit eum leo atque percussitSelect 1 Kings 20:36
37sed et alterum conveniens virum dixit ad eum percute me qui percussit eum et vulneravitSelect 1 Kings 20:37
38abiit ergo propheta et occurrit regi in via et mutavit aspersione pulveris os et oculos suosSelect 1 Kings 20:38
39cumque rex transiret clamavit ad regem et ait servus tuus egressus est ad proeliandum comminus cumque fugisset vir unus adduxit eum quidam ad me et ait custodi virum istum qui si lapsus fuerit erit anima tua pro anima eius aut talentum argenti adpendesSelect 1 Kings 20:39
40dum autem ego turbatus huc illucque me verterem subito non conparuit et ait rex Israhel ad eum hoc est iudicium tuum quod ipse decrevistiSelect 1 Kings 20:40
41at ille statim abstersit pulverem de facie sua et cognovit eum rex Israhel quod esset de prophetisSelect 1 Kings 20:41
42qui ait ad eum haec dicit Dominus quia dimisisti virum dignum morte de manu tua erit anima tua pro anima eius et populus tuus pro populo eiusSelect 1 Kings 20:42
43reversus est igitur rex Israhel in domum suam audire contemnens et furibundus venit SamariamSelect 1 Kings 20:43
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation