Skip to content
Church.wiki
1 Kings

1 Kings 21

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1post verba autem haec vinea erat Naboth Hiezrahelitae qui erat in Hiezrahel iuxta palatium Ahab regis SamariaeSelect 1 Kings 21:1

2locutus est ergo Ahab ad Naboth dicens da mihi vineam tuam ut faciam mihi hortum holerum quia vicina est et prope domum meam daboque tibi pro ea vineam meliorem aut si tibi commodius putas argenti pretium quanto digna estSelect 1 Kings 21:2

3cui respondit Naboth propitius mihi sit Dominus ne dem hereditatem patrum meorum tibiSelect 1 Kings 21:3

4venit ergo Ahab in domum suam indignans et frendens super verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Hiezrahelites dicens non do tibi hereditatem patrum meorum et proiciens se in lectulum suum avertit faciem ad parietem et non comedit panemSelect 1 Kings 21:4

5ingressa est autem ad eum Hiezabel uxor sua dixitque ei quid est hoc unde anima tua contristata est et quare non comedis panemSelect 1 Kings 21:5

6qui respondit ei locutus sum Naboth Hiezrahelitae et dixi ei da mihi vineam tuam accepta pecunia aut si tibi placet dabo tibi vineam pro ea et ille ait non do tibi vineam meamSelect 1 Kings 21:6

7dixit ergo ad eum Hiezabel uxor eius grandis auctoritatis es et bene regis regnum Israhel surge et comede panem et aequo esto animo ego dabo tibi vineam Naboth HiezrahelitaeSelect 1 Kings 21:7

8scripsit itaque litteras ex nomine Ahab et signavit eas anulo eius et misit ad maiores natu et ad optimates qui erant in civitate eius et habitabant cum NabothSelect 1 Kings 21:8

9litterarum autem erat ista sententia praedicate ieiunium et sedere facite Naboth inter primos populiSelect 1 Kings 21:9

10et submittite duos viros filios Belial contra eum et falsum testimonium dicant benedixit Deum et regem et educite eum et lapidate sicque moriaturSelect 1 Kings 21:10

11fecerunt ergo cives eius maiores natu et optimates qui habitabant cum eo in urbe sicut praeceperat eis Hiezabel et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eosSelect 1 Kings 21:11

12praedicaverunt ieiunium et sedere fecerunt Naboth inter primos populiSelect 1 Kings 21:12

13et adductis duobus viris filiis diaboli fecerunt eos sedere contra eum at illi scilicet ut viri diabolici dixerunt contra eum testimonium coram multitudine benedixit Naboth Deo et regi quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfeceruntSelect 1 Kings 21:13

14miseruntque ad Hiezabel dicentes lapidatus est Naboth et mortuus estSelect 1 Kings 21:14

15factum est autem cum audisset Hiezabel lapidatum Naboth et mortuum locuta est ad Ahab surge posside vineam Naboth Hiezrahelitae qui noluit tibi adquiescere et dare eam accepta pecunia non enim vivit Naboth sed mortuus estSelect 1 Kings 21:15

16quod cum audisset Ahab mortuum videlicet Naboth surrexit et descendebat in vineam Naboth Hiezrahelitae ut possideret eamSelect 1 Kings 21:16

17factus est igitur sermo Domini ad Heliam Thesbiten dicensSelect 1 Kings 21:17

18surge et descende in occursum Ahab regis Israhel qui est in Samaria ecce ad vineam Naboth descendit ut possideat eamSelect 1 Kings 21:18

19et loqueris ad eum dicens haec dicit Dominus occidisti insuper et possedisti et post haec addes haec dicit Dominus in loco hoc in quo linxerunt canes sanguinem Naboth lambent tuum quoque sanguinemSelect 1 Kings 21:19

20et ait Ahab ad Heliam num invenisti me inimice mee qui dixit inveni eo quod venundatus sis ut faceres malum in conspectu DominiSelect 1 Kings 21:20

21ecce ego inducam super te malum et demetam posteriora tua et interficiam de Ahab mingentem ad parietem et clausum et ultimum in IsrahelSelect 1 Kings 21:21

22et dabo domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Ahia quia egisti ut me ad iracundiam provocares et peccare fecisti IsrahelSelect 1 Kings 21:22

23sed et de Hiezabel locutus est Dominus dicens canes comedent Hiezabel in agro HiezrahelSelect 1 Kings 21:23

24si mortuus fuerit Ahab in civitate comedent eum canes si autem mortuus fuerit in agro comedent eum volucres caeliSelect 1 Kings 21:24

25igitur non fuit alter talis ut Ahab qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini concitavit enim eum Hiezabel uxor suaSelect 1 Kings 21:25

26et abominabilis effectus est in tantum ut sequeretur idola quae fecerant Amorrei quos consumpsit Dominus a facie filiorum IsrahelSelect 1 Kings 21:26

27itaque cum audisset Ahab sermones istos scidit vestem suam et operuit cilicio carnem suam ieiunavitque et dormivit in sacco et ambulabat dimisso capiteSelect 1 Kings 21:27

28factus est autem sermo Domini ad Heliam Thesbiten dicensSelect 1 Kings 21:28

29nonne vidisti humiliatum Ahab coram me quia igitur humiliatus est mei causa non inducam malum in diebus eius sed in diebus filii sui inferam malum domui eiusSelect 1 Kings 21:29

Next: 1 Kings 22Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Kings

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.