1 Kings 22
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et IsrahelSelect 1 Kings 22:1
2in anno autem tertio descendit Iosaphat rex Iuda ad regem IsrahelSelect 1 Kings 22:2
3dixitque rex Israhel ad servos suos ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis SyriaeSelect 1 Kings 22:3
4et ait ad Iosaphat veniesne mecum ad proeliandum in Ramoth GalaadSelect 1 Kings 22:4
5dixitque Iosaphat ad regem Israhel sicut ego sum ita et tu populus meus et populus tuus unum sunt et equites mei et equites tui dixitque Iosaphat ad regem Israhel quaere oro te hodie sermonem DominiSelect 1 Kings 22:5
6congregavit ergo rex Israhel prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere qui responderunt ascende et dabit Dominus in manu regisSelect 1 Kings 22:6
7dixit autem Iosaphat non est hic propheta Domini quispiam ut interrogemus per eumSelect 1 Kings 22:7
8et ait rex Israhel ad Iosaphat remansit vir unus per quem possimus interrogare Dominum sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum Micheas filius Hiemla cui Iosaphat ait ne loquaris ita rexSelect 1 Kings 22:8
9vocavit ergo rex Israhel eunuchum quendam et dixit ei festina adducere Micheam filium HiemlaSelect 1 Kings 22:9
10rex autem Israhel et Iosaphat rex Iuda sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area iuxta ostium portae Samariae et universi prophetae prophetabant in conspectu eorumSelect 1 Kings 22:10
11fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaan cornua ferrea et ait haec dicit Dominus his ventilabis Syriam donec deleas eamSelect 1 Kings 22:11
12omnesque prophetae similiter prophetabant dicentes ascende in Ramoth Galaad et vade prospere et tradet Dominus in manu regisSelect 1 Kings 22:12
13nuntius vero qui ierat ut vocaret Micheam locutus est ad eum dicens ecce sermones prophetarum ore uno bona regi praedicant sit ergo et sermo tuus similis eorum et loquere bonaSelect 1 Kings 22:13
14cui Micheas ait vivit Dominus quia quodcumque dixerit mihi Dominus hoc loquarSelect 1 Kings 22:14
15venit itaque ad regem et ait illi rex Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad proeliandum an cessare cui ille respondit ascende et vade prospere et tradet Dominus in manu regisSelect 1 Kings 22:15
16dixit autem rex ad eum iterum atque iterum adiuro te ut non loquaris mihi nisi quod verum est in nomine DominiSelect 1 Kings 22:16
17et ille ait vidi cunctum Israhel dispersum in montibus quasi oves non habentes pastorem et ait Dominus non habent dominum isti revertatur unusquisque in domum suam in paceSelect 1 Kings 22:17
18dixit ergo rex Israhel ad Iosaphat numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum sed semper malumSelect 1 Kings 22:18
19ille vero addens ait propterea audi sermonem Domini vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum caeli adsistentem ei a dextris et a sinistrisSelect 1 Kings 22:19
20et ait Dominus quis decipiet Ahab regem Israhel ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad et dixit unus verba huiuscemodi et alius aliterSelect 1 Kings 22:20
21egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait ego decipiam illum cui locutus est Dominus in quoSelect 1 Kings 22:21
22et ille ait egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius et dixit Dominus decipies et praevalebis egredere et fac itaSelect 1 Kings 22:22
23nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum qui hic sunt et Dominus locutus est contra te malumSelect 1 Kings 22:23
24accessit autem Sedecias filius Chanaan et percussit Micheam in maxillam et dixit mene ergo dimisit spiritus Domini et locutus est tibiSelect 1 Kings 22:24
25et ait Micheas visurus es in die illa quando ingredieris cubiculum intra cubiculum ut abscondarisSelect 1 Kings 22:25
26et ait rex Israhel tollite Micheam et maneat apud Amon principem civitatis et apud Ioas filium AmmelechSelect 1 Kings 22:26
27et dicite eis haec dicit rex mittite virum istum in carcerem et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiae donec revertar in paceSelect 1 Kings 22:27
28dixitque Micheas si reversus fueris in pace non est locutus Dominus in me et ait audite populi omnesSelect 1 Kings 22:28
29ascendit itaque rex Israhel et Iosaphat rex Iuda in Ramoth GalaadSelect 1 Kings 22:29
30dixitque rex Israhel ad Iosaphat sume arma et ingredere proelium et induere vestibus tuis porro rex Israhel mutavit habitum et ingressus est bellumSelect 1 Kings 22:30
31rex autem Syriae praeceperat principibus curruum triginta duobus dicens non pugnabitis contra minorem et maiorem quempiam nisi contra regem Israhel solumSelect 1 Kings 22:31
32cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat suspicati sunt quod ipse esset rex Israhel et impetu facto pugnabant contra eum et exclamavit IosaphatSelect 1 Kings 22:32
33intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israhel et cessaverunt ab eoSelect 1 Kings 22:33
34unus autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et casu percussit regem Israhel inter pulmonem et stomachum at ille dixit aurigae suo verte manum tuam et eice me de exercitu quia graviter vulneratus sumSelect 1 Kings 22:34
35commissum est ergo proelium in die illa et rex Israhel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vesperi fluebat autem sanguis plagae in sinum currusSelect 1 Kings 22:35
36et praeco personuit in universo exercitu antequam sol occumberet dicens unusquisque revertatur in civitatem et in terram suamSelect 1 Kings 22:36
37mortuus est autem rex et perlatus est Samariam sepelieruntque regem in SamariaSelect 1 Kings 22:37
38et laverunt currum in piscina Samariae et linxerunt canes sanguinem eius et habenas laverunt iuxta verbum Domini quod locutus fueratSelect 1 Kings 22:38
39reliqua vero sermonum Ahab et universa quae fecit et domus eburneae quam aedificavit cunctarumque urbium quas extruxit nonne scripta sunt haec in libro verborum dierum regum IsrahelSelect 1 Kings 22:39
40dormivit ergo Ahab cum patribus suis et regnavit Ohozias filius eius pro eoSelect 1 Kings 22:40
41Iosaphat filius Asa regnare coeperat super Iudam anno quarto Ahab regis IsrahelSelect 1 Kings 22:41
42triginta quinque annorum erat cum regnare coepisset et viginti et quinque annos regnavit in Hierusalem nomen matris eius Azuba filia SalaiSelect 1 Kings 22:42
43et ambulavit in omni via Asa patris sui et non declinavit ex ea fecitque quod rectum est in conspectu DominiSelect 1 Kings 22:43
44verumtamen excelsa non abstulit adhuc enim populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsisSelect 1 Kings 22:44
45pacemque habuit Iosaphat cum rege IsrahelSelect 1 Kings 22:45
46reliqua autem verborum Iosaphat et opera eius quae gessit et proelia nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum IudaSelect 1 Kings 22:46
47sed et reliquias effeminatorum qui remanserant in diebus Asa patris eius abstulit de terraSelect 1 Kings 22:47
48nec erat tunc rex constitutus in EdomSelect 1 Kings 22:48
49rex vero Iosaphat fecerat classes in mari quae navigarent in Ophir propter aurum et ire non potuerunt quia confractae sunt in AsiongaberSelect 1 Kings 22:49
50tunc ait Ohozias filius Ahab ad Iosaphat vadant servi mei cum servis tuis in navibus et noluit IosaphatSelect 1 Kings 22:50
51dormivitque cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui regnavitque Ioram filius eius pro eoSelect 1 Kings 22:51
52Ohozias autem filius Ahab regnare coeperat super Israhel in Samaria anno septimodecimo Iosaphat regis Iuda regnavitque super Israhel duobus annisSelect 1 Kings 22:52
53et fecit malum in conspectu Domini et ambulavit in via patris sui et matris suae et in via Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit IsrahelSelect 1 Kings 22:53
54servivit quoque Baal et adoravit eum et inritavit Dominum Deum Israhel iuxta omnia quae fecerat pater eiusSelect 1 Kings 22:54
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation