Skip to content
Church.wiki
2 Kings

2 Kings 11

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Athalia vero mater Ahaziae videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regiumSelect 2 Kings 11:1

2tollens autem Iosaba filia regis Ioram soror Ahaziae Ioas filium Ahaziae furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur et nutricem eius de triclinio et abscondit eum a facie Athaliae ut non interficereturSelect 2 Kings 11:2

3eratque cum ea in domo Domini clam sex annis porro Athalia regnavit super terramSelect 2 Kings 11:3

4anno autem septimo misit Ioiada et adsumens centuriones et milites introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis foedus et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regisSelect 2 Kings 11:4

5et praecepit illis dicens iste sermo quem facere debetisSelect 2 Kings 11:5

6tertia pars vestrum introeat sabbato et observet excubitum domus regis tertia autem pars sit ad portam Sir et tertia pars ad portam quae est post habitaculum scutariorum et custodietis excubitum domus MessaSelect 2 Kings 11:6

7duae vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus Domini circum regemSelect 2 Kings 11:7

8et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris si quis autem ingressus fuerit septum templi interficiatur eritisque cum rege introeunte et egredienteSelect 2 Kings 11:8

9et fecerunt centuriones iuxta omnia quae praeceperat eis Ioiada sacerdos et adsumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbatum cum his qui egrediebantur e sabbato venerunt ad Ioiada sacerdotemSelect 2 Kings 11:9

10qui dedit eis hastas et arma regis David quae erant in domo DominiSelect 2 Kings 11:10

11et steterunt singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextra usque ad partem sinistram altaris et aedis circum regemSelect 2 Kings 11:11

12produxitque filium regis et posuit super eum diadema et testimonium feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt vivat rexSelect 2 Kings 11:12

13audivit Athalia vocem currentis populi et ingressa ad turbas in templum DominiSelect 2 Kings 11:13

14vidit regem stantem super tribunal iuxta morem et cantores et tubas propter eum omnemque populum terrae laetantem et canentem tubis et scidit vestimenta sua clamavitque coniuratio coniuratioSelect 2 Kings 11:14

15praecepit autem Ioiada centurionibus qui erant super exercitum et ait eis educite eam extra consepta templi et quicumque secutus eam fuerit feriatur gladio dixerat enim sacerdos non occidatur in templo DominiSelect 2 Kings 11:15

16inposueruntque ei manus et inpegerunt eam per viam introitus equorum iuxta palatium et interfecta est ibiSelect 2 Kings 11:16

17pepigit igitur Ioiada foedus inter Dominum et inter regem et inter populum ut esset populus Domini et inter regem et populumSelect 2 Kings 11:17

18ingressusque est omnis populus terrae templum Baal et destruxerunt aras eius et imagines contriverunt valide Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari et posuit sacerdos custodias in domo DominiSelect 2 Kings 11:18

19tulitque centuriones et Cherethi et Felethi legiones et omnem populum terrae deduxeruntque regem de domo Domini et venerunt per viam portae scutariorum in palatium et sedit super thronum regumSelect 2 Kings 11:19

20laetatusque est omnis populus terrae et civitas conquievit Athalia autem occisa est gladio in domo regisSelect 2 Kings 11:20

21septemque annorum erat Ioas cum regnare coepissetSelect 2 Kings 11:21

Next: 2 Kings 12Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

2 Kings

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.