Skip to content
Church.wiki
Lamentations

Lamentations 4

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1aleph Quomodo obscuratum est aurum mutatus est color optimus dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearumSelect Lamentations 4:1

2beth filii Sion incliti et amicti auro primo quomodo reputati sunt in vasa testea opus manuum figuliSelect Lamentations 4:2

3gimel sed et lamiae nudaverunt mammam lactaverunt catulos suos filia populi mei crudelis quasi strutio in desertoSelect Lamentations 4:3

4deleth adhesit lingua lactantis ad palatum eius in siti parvuli petierunt panem et non erat qui frangeret eisSelect Lamentations 4:4

5he qui vescebantur voluptuose interierunt in viis qui nutriebantur in croceis amplexati sunt stercoraSelect Lamentations 4:5

6vav et maior effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomorum quae subversa est in momento et non ceperunt in ea manusSelect Lamentations 4:6

7zai candidiores nazarei eius nive nitidiores lacte rubicundiores ebore antiquo sapphyro pulchrioresSelect Lamentations 4:7

8heth denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis adhesit cutis eorum ossibus aruit et facta est quasi lignumSelect Lamentations 4:8

9teth melius fuit occisis gladio quam interfectis fame quoniam isti extabuerunt consumpti ab sterilitate terraeSelect Lamentations 4:9

10ioth manus mulierum misericordium coxerunt filios suos facti sunt cibus earum in contritione filiae populi meiSelect Lamentations 4:10

11caph conplevit Dominus furorem suum effudit iram indignationis suae et succendit ignem in Sion et devoravit fundamenta eiusSelect Lamentations 4:11

12lamed non crediderunt reges terrae et universi habitatores orbis quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas HierusalemSelect Lamentations 4:12

13mem propter peccata prophetarum eius iniquitates sacerdotum eius qui effuderunt in medio eius sanguinem iustorumSelect Lamentations 4:13

14nun erraverunt caeci in plateis polluti sunt sanguine cumque non possent tenuerunt lacinias suasSelect Lamentations 4:14

15samech recedite polluti clamaverunt eis recedite abite nolite tangere iurgati quippe sunt et commoti dixerunt inter gentes non addet ultra ut habitet in eisSelect Lamentations 4:15

16fe facies Domini divisit eos non addet ut respiciat eos facies sacerdotum non erubuerunt neque senum miserti suntSelect Lamentations 4:16

17ain cum adhuc subsisteremus defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum cum respiceremus adtenti ad gentem quae salvare non poteratSelect Lamentations 4:17

18sade lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum adpropinquavit finis noster conpleti sunt dies nostri quia venit finis nosterSelect Lamentations 4:18

19coph velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli super montes persecuti sunt nos in deserto insidiati sunt nobisSelect Lamentations 4:19

20res spiritus oris nostri christus dominus captus est in peccatis nostris cui diximus in umbra tua vivemus in gentibusSelect Lamentations 4:20

21sen gaude et laetare filia Edom quae habitas in terra Hus ad te quoque perveniet calix inebriaberis atque nudaberisSelect Lamentations 4:21

22thav conpleta est iniquitas tua filia Sion non addet ultra ut transmigret te visitavit iniquitatem tuam filia Edom discoperuit peccata tuaSelect Lamentations 4:22

Next: Lamentations 5Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Lamentations

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.