Skip to content
Church.wiki
Jeremiah

Jeremiah 28

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1et factum est in anno illo in principio regni Sedeciae regis Iuda in anno quarto in mense quinto dixit ad me Ananias filius Azur propheta de Gabaon in domo Domini coram sacerdotibus et omni populo dicensSelect Jeremiah 28:1

2haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel contrivi iugum regis BabylonisSelect Jeremiah 28:2

3adhuc duo anni dierum et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa Domini quae tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto et transtulit ea in BabylonemSelect Jeremiah 28:3

4et Iechoniam filium Ioachim regem Iuda et omnem transmigrationem Iudae qui ingressi sunt in Babylonem ego convertam ad locum istum ait Dominus conteram enim iugum regis BabylonisSelect Jeremiah 28:4

5et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam in oculis sacerdotum et in oculis omnis populi qui stabant in domo DominiSelect Jeremiah 28:5

6et ait Hieremias propheta amen sic faciat Dominus suscitet Dominus verba tua quae prophetasti ut referantur vasa in domo Domini et omnis transmigratio de Babylone ad locum istumSelect Jeremiah 28:6

7verumtamen audi verbum hoc quod ego loquor in auribus tuis et in auribus universi populiSelect Jeremiah 28:7

8prophetae qui fuerunt ante me et te ab initio et prophetaverunt super terras multas et super regna magna de proelio et de adflictione et de fameSelect Jeremiah 28:8

9propheta qui vaticinatus est pacem cum venerit verbum eius scietur propheta quem misit Dominus in veritateSelect Jeremiah 28:9

10et tulit Ananias propheta catenam de collo Hieremiae prophetae et confregit eamSelect Jeremiah 28:10

11et ait Ananias in conspectu omnis populi dicens haec dicit Dominus sic confringam iugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos dierum de collo omnium gentiumSelect Jeremiah 28:11

12et abiit Hieremias prophetes in viam suam et factum est verbum Domini ad Hieremiam postquam confregit Ananias propheta catenam de collo Hieremiae prophetae dicensSelect Jeremiah 28:12

13vade et dices Ananiae haec dicit Dominus catenas ligneas contrivisti et facies pro eis catenas ferreasSelect Jeremiah 28:13

14quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel iugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis et servient ei insuper et bestias terrae dedi eiSelect Jeremiah 28:14

15et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam audi Anania non misit te Dominus et tu confidere fecisti populum istum in mendacioSelect Jeremiah 28:15

16idcirco haec dicit Dominus ecce emittam te a facie terrae hoc anno morieris adversum Dominum enim locutus esSelect Jeremiah 28:16

17et mortuus est Ananias propheta in anno illo mense septimoSelect Jeremiah 28:17

Next: Jeremiah 29Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Jeremiah

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.