Skip to content
Church.wiki
Jeremiah

Jeremiah 3

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1vulgo dicitur si dimiserit vir uxorem suam et recedens ab eo duxerit virum alterum numquid revertetur ad eam ultra numquid non polluta et contaminata erit mulier illa tu autem fornicata es cum amatoribus multis tamen revertere ad me dicit DominusSelect Jeremiah 3:1

2leva oculos tuos in directum et vide ubi non prostrata sis in viis sedebas expectans eos quasi latro in solitudine et polluisti terram in fornicationibus tuis et in malitiis tuisSelect Jeremiah 3:2

3quam ob rem prohibitae sunt stillae pluviarum et serotinus imber non fuit frons mulieris meretricis facta est tibi noluisti erubescereSelect Jeremiah 3:3

4ergo saltim amodo voca me pater meus dux virginitatis meae tu esSelect Jeremiah 3:4

5numquid irasceris in perpetuum aut perseverabis in finem ecce locuta es et fecisti mala et potuistiSelect Jeremiah 3:5

6et dixit Dominus ad me in diebus Iosiae regis numquid vidisti quae fecerit aversatrix Israhel abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omne lignum frondosum et fornicata est ibiSelect Jeremiah 3:6

7et dixi cum fecisset haec omnia ad me convertere et non est reversa et vidit praevaricatrix soror eius IudaSelect Jeremiah 3:7

8quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israhel dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii et non timuit praevaricatrix Iuda soror eius sed abiit et fornicata est etiam ipsaSelect Jeremiah 3:8

9et facilitate fornicationis suae contaminavit terram et moechata est cum lapide et cum lignoSelect Jeremiah 3:9

10et in omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo sed in mendacio ait DominusSelect Jeremiah 3:10

11et dixit Dominus ad me iustificavit animam suam aversatrix Israhel conparatione praevaricatricis IudaSelect Jeremiah 3:11

12vade et clama sermones istos contra aquilonem et dices revertere aversatrix Israhel ait Dominus et non avertam faciem meam a vobis quia sanctus ego sum dicit Dominus et non irascar in perpetuumSelect Jeremiah 3:12

13tamen scito iniquitatem tuam quia in Dominum Deum tuum praevaricata es et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso et vocem meam non audisti ait DominusSelect Jeremiah 3:13

14convertimini filii revertentes dicit Dominus quia ego vir vester et adsumam vos unum de civitate et duos de cognatione et introducam vos in SionSelect Jeremiah 3:14

15et dabo vobis pastores iuxta cor meum et pascent vos scientia et doctrinaSelect Jeremiah 3:15

16cumque multiplicati fueritis et creveritis in terra in diebus illis ait Dominus non dicent ultra arca testamenti Domini neque ascendet super cor neque recordabuntur illius nec visitabitur nec fiet ultraSelect Jeremiah 3:16

17in tempore illo vocabunt Hierusalem solium Domini et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Hierusalem et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimiSelect Jeremiah 3:17

18in diebus illis ibit domus Iuda ad domum Israhel et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestrisSelect Jeremiah 3:18

19ego autem dixi quomodo ponam te in filiis et tribuam tibi terram desiderabilem hereditatem praeclaram exercituum gentium et dixi patrem vocabis me et post me ingredi non cessabisSelect Jeremiah 3:19

20sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum sic contempsit me domus Israhel dicit DominusSelect Jeremiah 3:20

21vox in viis audita est ploratus et ululatus filiorum Israhel quoniam iniquam fecerunt viam suam obliti sunt Domini Dei suiSelect Jeremiah 3:21

22convertimini filii revertentes et sanabo aversiones vestras ecce nos venimus ad te tu enim es Dominus Deus nosterSelect Jeremiah 3:22

23vere mendaces erant colles multitudo montium vere in Domino Deo nostro salus IsrahelSelect Jeremiah 3:23

24confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adulescentia nostra greges eorum et armenta eorum filios eorum et filias eorumSelect Jeremiah 3:24

25dormiemus in confusione nostra et operiet nos ignominia nostra quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos et patres nostri ab adulescentia nostra usque ad hanc diem et non audivimus vocem Domini Dei nostriSelect Jeremiah 3:25

Next: Jeremiah 4Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Jeremiah

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.