Jeremiah 38
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1audivit autem Saphatias filius Matthan et Gedelias filius Phassur et Iuchal filius Selemiae et Phassur filius Melchiae sermones quos Hieremias loquebatur ad omnem populum dicensSelect Jeremiah 38:1
2haec dicit Dominus quicumque manserit in civitate hac morietur gladio et fame et peste qui autem profugerit ad Chaldeos vivet et erit anima eius sospes et vivensSelect Jeremiah 38:2
3haec dicit Dominus tradenda tradetur civitas haec in manu exercitus regis Babylonis et capiet eamSelect Jeremiah 38:3
4et dixerunt principes regi rogamus ut occidatur homo iste de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac et manus universi populi loquens ad eos iuxta verba haec siquidem homo hic non quaerit pacem populi huius sed malumSelect Jeremiah 38:4
5et dixit rex Sedecias ecce ipse in manibus vestris est nec enim fas est regem vobis quicquam negareSelect Jeremiah 38:5
6tulerunt ergo Hieremiam et proiecerunt eum in lacu Melchiae filii Ammelech qui erat in vestibulo carceris et submiserunt Hieremiam in funibus et in lacum non erat aqua sed lutum descendit itaque Hieremias in caenumSelect Jeremiah 38:6
7audivit autem Abdemelech Aethiops vir eunuchus qui erat in domo regis quod misissent Hieremiam in lacum porro rex sedebat in porta BeniaminSelect Jeremiah 38:7
8et egressus est Abdemelech de domo regis et locutus est ad regem dicensSelect Jeremiah 38:8
9domine mi rex malefecerunt viri isti omnia quaecumque perpetrarunt contra Hieremiam prophetam mittentes eum in lacum ut moriatur ibi fame non sunt enim panes ultra in civitateSelect Jeremiah 38:9
10praecepit itaque rex Abdemelech Aethiopi dicens tolle tecum hinc triginta viros et leva Hieremiam prophetam de lacu antequam moriaturSelect Jeremiah 38:10
11adsumptis ergo Abdemelech secum viris ingressus est domum regis quae erat sub cellario et tulit inde veteres pannos et antiqua quae conputruerant et submisit ea ad Hieremiam in lacum per funiculosSelect Jeremiah 38:11
12dixitque Abdemelech Aethiops ad Hieremiam pone veteres pannos et haec scissa et putrida sub cubitu manuum tuarum et subter funes fecit ergo Hieremias sicSelect Jeremiah 38:12
13et extraxerunt Hieremiam funibus et eduxerunt eum de lacu mansit autem Hieremias in vestibulo carcerisSelect Jeremiah 38:13
14et misit rex Sedecias et tulit ad se Hieremiam prophetam ad ostium tertium quod erat in domo Domini et dixit rex ad Hieremiam interrogo ego te sermonem ne abscondas a me aliquidSelect Jeremiah 38:14
15dixit autem Hieremias ad Sedeciam si adnuntiavero tibi numquid non interficies me et si consilium tibi dedero non me audiesSelect Jeremiah 38:15
16iuravit ergo rex Sedecias Hieremiae clam dicens vivit Dominus qui fecit nobis animam hanc si occidero te et si tradidero te in manu virorum istorum qui quaerunt animam tuamSelect Jeremiah 38:16
17et dixit Hieremias ad Sedeciam haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel si profectus exieris ad principes regis Babylonis vivet anima tua et civitas haec non succendetur igni et salvus eris tu et domus tuaSelect Jeremiah 38:17
18si autem non exieris ad principes regis Babylonis tradetur civitas haec in manu Chaldeorum et succendent eam igni et tu non effugies de manu eorumSelect Jeremiah 38:18
19et dixit rex Sedecias ad Hieremiam sollicitus sum propter Iudaeos qui transfugerunt ad Chaldeos ne forte tradar in manus eorum et inludant mihiSelect Jeremiah 38:19
20respondit autem Hieremias non te tradent audi quaeso vocem Domini quam ego loquor ad te et bene tibi erit et vivet anima tuaSelect Jeremiah 38:20
21quod si nolueris egredi iste est sermo quem ostendit mihi DominusSelect Jeremiah 38:21
22ecce omnes mulieres quae remanserunt in domo regis Iuda educentur ad principes regis Babylonis et ipsae dicent seduxerunt te et praevaluerunt adversum te viri pacifici tui demerserunt in caeno et lubrico pedes tuos et recesserunt a teSelect Jeremiah 38:22
23et omnes uxores tuae et filii tui educentur ad Chaldeos et non effugies manus eorum sed in manu regis Babylonis capieris et civitatem hanc conburet igniSelect Jeremiah 38:23
24dixit ergo Sedecias ad Hieremiam nullus sciat verba haec et non morierisSelect Jeremiah 38:24
25si autem audierint principes quia locutus sum tecum et venerint ad te et dixerint tibi indica nobis quid locutus sis cum rege ne celes nos et non te interficiemus et quid locutus est tecum rexSelect Jeremiah 38:25
26dices ad eos prostravi ego preces meas coram rege ne me reduci iuberet in domum Ionathan et ibi morererSelect Jeremiah 38:26
27venerunt ergo omnes principes ad Hieremiam et interrogaverunt eum et locutus est eis iuxta omnia verba quae praeceperat ei rex et cessaverunt ab eo nihil enim fuerat auditumSelect Jeremiah 38:27
28mansit vero Hieremias in vestibulo carceris usque ad diem quo capta est Hierusalem et factum est ut caperetur HierusalemSelect Jeremiah 38:28
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society