Jeremiah 5
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1circuite vias Hierusalem et aspicite et considerate et quaerite in plateis eius an inveniatis virum facientem iudicium et quaerentem fidem et propitius ero eiusSelect Jeremiah 5:1
2quod si etiam vivit Dominus dixerint et hoc falso iurabuntSelect Jeremiah 5:2
3Domine oculi tui respiciunt fidem percussisti eos et non doluerunt adtrivisti eos et rennuerunt accipere disciplinam induraverunt facies suas super petram noluerunt revertiSelect Jeremiah 5:3
4ego autem dixi forsitan pauperes sunt et stulti ignorantes viam Domini iudicium Dei suiSelect Jeremiah 5:4
5ibo igitur ad optimates et loquar eis ipsi enim cognoverunt viam Domini iudicium Dei sui et ecce magis hii simul confregerunt iugum ruperunt vinculaSelect Jeremiah 5:5
6idcirco percussit eos leo de silva lupus ad vesperam vastavit eos pardus vigilans super civitates eorum omnis qui egressus fuerit ex eis capietur quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum confortatae sunt aversiones eorumSelect Jeremiah 5:6
7super quo propitius tibi esse potero filii tui dereliquerunt me et iurant in his qui non sunt dii saturavi eos et moechati sunt et in domo meretricis luxuriabanturSelect Jeremiah 5:7
8equi amatores et admissarii facti sunt unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebatSelect Jeremiah 5:8
9numquid super his non visitabo dicit Dominus et in gente tali non ulciscetur anima meaSelect Jeremiah 5:9
10ascendite muros eius et dissipate consummationem autem nolite facere auferte propagines eius quia non sunt DominiSelect Jeremiah 5:10
11praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israhel et domus Iuda ait DominusSelect Jeremiah 5:11
12negaverunt Dominum et dixerunt non est ipse neque veniet super nos malum gladium et famem non videbimusSelect Jeremiah 5:12
13prophetae fuerunt in ventum et responsum non fuit in eis haec ergo evenient illisSelect Jeremiah 5:13
14haec dicit Dominus Deus exercituum quia locuti estis verbum istud ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum ligna et vorabit eosSelect Jeremiah 5:14
15ecce ego adducam super vos gentem de longinquo domus Israhel ait Dominus gentem robustam gentem antiquam gentem cuius ignorabis linguam nec intelleges quid loquaturSelect Jeremiah 5:15
16faretra eius quasi sepulchrum patens universi fortesSelect Jeremiah 5:16
17et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit filios tuos et filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet vineam tuam et ficum tuam et conteret urbes munitas tuas in quibus tu habes fiduciam gladioSelect Jeremiah 5:17
18verumtamen et diebus illis ait Dominus non faciam vos in consummationemSelect Jeremiah 5:18
19quod si dixeritis quare fecit Dominus Deus noster nobis haec omnia dices ad eos sicut dereliquistis me et servistis deo alieno in terra vestra sic servietis alienis in terra non vestraSelect Jeremiah 5:19
20adnuntiate hoc domui Iacob et auditum facite in Iuda dicentesSelect Jeremiah 5:20
21audi populus stulte qui non habes cor qui habentes oculos non videtis et aures et non auditisSelect Jeremiah 5:21
22me ergo non timebitis ait Dominus et a facie mea non dolebitis qui posui harenam terminum mari praeceptum sempiternum quod non praeteribit et commovebuntur et non poterunt et intumescent fluctus eius et non transibunt illudSelect Jeremiah 5:22
23populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans recesserunt et abieruntSelect Jeremiah 5:23
24et non dixerunt in corde suo metuamus Dominum Deum nostrum qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo plenitudinem annuae messis custodientem nobisSelect Jeremiah 5:24
25iniquitates nostrae declinaverunt haec et peccata nostra prohibuerunt bonum a nobisSelect Jeremiah 5:25
26quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes laqueos ponentes et pedicas ad capiendos virosSelect Jeremiah 5:26
27sicut decipula plena avibus sic domus eorum plenae dolo ideo magnificati sunt et ditatiSelect Jeremiah 5:27
28incrassati sunt et inpinguati et praeterierunt sermones meos pessime causam non iudicaverunt causam pupilli non direxerunt et iudicium pauperum non iudicaveruntSelect Jeremiah 5:28
29numquid super his non visitabo dicit Dominus aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima meaSelect Jeremiah 5:29
30stupor et mirabilia facta sunt in terraSelect Jeremiah 5:30
31prophetae prophetabant mendacium et sacerdotes adplaudebant manibus suis et populus meus dilexit talia quid igitur fiet in novissimo eiusSelect Jeremiah 5:31
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society