Skip to content
Church.wiki
Jeremiah

Jeremiah 51

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1haec dicit Dominus ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores eius qui cor suum levaverunt contra me quasi ventum pestilentemSelect Jeremiah 51:1

2et mittam in Babylonem ventilatores et ventilabunt eam et demolientur terram eius quoniam venerunt super eam undique in die adflictionis eiusSelect Jeremiah 51:2

3non tendat qui tendit arcum suum et non ascendat loricatus nolite parcere iuvenibus eius interficite omnem militiam eiusSelect Jeremiah 51:3

4et cadent interfecti in terra Chaldeorum et vulnerati in regionibus eiusSelect Jeremiah 51:4

5quoniam non fuit viduatus Israhel et Iuda a Deo suo Domino exercituum terra autem eorum repleta est delicto a Sancto IsrahelSelect Jeremiah 51:5

6fugite de medio Babylonis et salvet unusquisque animam suam nolite tacere super iniquitatem eius quoniam tempus ultionis est Domino vicissitudinem ipse retribuet eiSelect Jeremiah 51:6

7calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram de vino eius biberunt gentes et ideo commotae suntSelect Jeremiah 51:7

8subito cecidit Babylon et contrita est ululate super eam tollite resinam ad dolorem eius si forte saneturSelect Jeremiah 51:8

9curavimus Babylonem et non est sanata derelinquamus eam et eamus unusquisque in terram suam quoniam pervenit usque ad caelos iudicium eius et elevatum est usque ad nubesSelect Jeremiah 51:9

10protulit Dominus iustitias nostras venite et narremus in Sion opus Domini Dei nostriSelect Jeremiah 51:10

11acuite sagittas implete faretras suscitavit Dominus spiritum regum Medorum et contra Babylonem mens eius ut perdat eam quoniam ultio Domini est ultio templi suiSelect Jeremiah 51:11

12super muros Babylonis levate signum augete custodiam levate custodes praeparate insidias quia cogitavit Dominus et fecit quaecumque locutus est contra habitatores BabylonisSelect Jeremiah 51:12

13quae habitas super aquas multas locuples in thesauris venit finis tuus pedalis praecisionis tuaeSelect Jeremiah 51:13

14iuravit Dominus exercituum per animam suam quoniam replebo te hominibus quasi brucho et super te celeuma cantabiturSelect Jeremiah 51:14

15qui fecit terram in fortitudine sua praeparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelosSelect Jeremiah 51:15

16dante eo vocem multiplicantur aquae in caelo qui levat nubes ab extremo terrae fulgura in pluviam fecit et produxit ventum de thesauris suisSelect Jeremiah 51:16

17stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis conflator in sculptili quia mendax conflatio eius nec est spiritus in eisSelect Jeremiah 51:17

18vana sunt opera et risu digna in tempore visitationis suae peribuntSelect Jeremiah 51:18

19non sicut haec pars Iacob quia qui fecit omnia ipse est et Israhel sceptrum hereditatis eius Dominus exercituum nomen eiusSelect Jeremiah 51:19

20conlidis tu mihi vasa belli et ego conlidam in te gentes et disperdam in te regnaSelect Jeremiah 51:20

21et conlidam in te equum et equitem eius et conlidam in te currum et ascensorem eiusSelect Jeremiah 51:21

22et conlidam in te virum et mulierem et conlidam in te senem et puerum et conlidam in te iuvenem et virginemSelect Jeremiah 51:22

23et conlidam in te pastorem et gregem eius et conlidam in te agricolam et iugales eius et conlidam in te duces et magistratusSelect Jeremiah 51:23

24et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldeae omne malum suum quod fecerunt in Sion in oculis vestris ait DominusSelect Jeremiah 51:24

25ecce ego ad te mons pestifer ait Dominus qui corrumpis universam terram et extendam manum meam super te et evolvam te de petris et dabo te in montem conbustionisSelect Jeremiah 51:25

26et non tollent de te lapidem in angulum et lapidem in fundamenta sed perditus in aeternum eris ait DominusSelect Jeremiah 51:26

27levate signum in terra clangite bucina in gentibus sanctificate super eam gentes adnuntiate contra illam regibus Ararat Menni et Aschenez numerate contra eam Thapsar adducite equum quasi bruchum aculeatumSelect Jeremiah 51:27

28sanctificate contra eam gentes reges Mediae duces eius et universos magistratus eius cunctamque terram potestatis eiusSelect Jeremiah 51:28

29et commovebitur terra et turbabitur quia evigilavit contra Babylonem cogitatio Domini ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilemSelect Jeremiah 51:29

30cessaverunt fortes Babylonis a proelio habitaverunt in praesidiis devoratum est robur eorum et facti sunt quasi mulieres incensa sunt tabernacula eius contriti sunt vectes eiusSelect Jeremiah 51:30

31currens obviam currenti veniet et nuntius obvius nuntianti ut adnuntiet regi Babylonis quia capta est civitas eius a summo usque ad summumSelect Jeremiah 51:31

32et vada praeoccupata sunt et paludes incensae sunt igni et viri bellatores conturbati suntSelect Jeremiah 51:32

33quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel filia Babylon quasi area tempus triturae eius adhuc modicum et veniet tempus messionis eiusSelect Jeremiah 51:33

34comedit me devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis reddidit me quasi vas inane absorbuit me sicut draco replevit ventrem suum teneritudine mea et eiecit meSelect Jeremiah 51:34

35iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem dicit habitatio Sion et sanguis meus super habitatores Chaldeae dicit HierusalemSelect Jeremiah 51:35

36propterea haec dicit Dominus ecce ego iudicabo causam tuam et ulciscar ultionem tuam et desertum faciam mare eius et siccabo venam eiusSelect Jeremiah 51:36

37et erit Babylon in tumulos habitatio draconum stupor et sibilus eo quod non sit habitatorSelect Jeremiah 51:37

38simul ut leones rugient excutient comas velut catuli leonumSelect Jeremiah 51:38

39in calore eorum ponam potus eorum et inebriabo eos ut sopiantur et dormiant somnum sempiternum et non consurgant dicit DominusSelect Jeremiah 51:39

40deducam eos quasi agnos ad victimam quasi arietes cum hedisSelect Jeremiah 51:40

41quomodo capta est Sesach et conprehensa est inclita universae terrae quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentesSelect Jeremiah 51:41

42ascendit super Babylonem mare multitudine fluctuum eius operta estSelect Jeremiah 51:42

43factae sunt civitates eius in stuporem terra inhabitabilis et deserta terra in qua nullus habitet nec transeat per eam filius hominisSelect Jeremiah 51:43

44et visitabo super Bel in Babylone et eiciam quod absorbuerat de ore eius et non confluent ad eum ultra gentes siquidem et murus Babylonis corruitSelect Jeremiah 51:44

45egredimini de medio eius populus meus ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris DominiSelect Jeremiah 51:45

46et ne forte mollescat cor vestrum et timeatis auditum qui audietur in terra et veniet in anno auditio et post hunc annum auditio et iniquitas in terra et dominator super dominatoremSelect Jeremiah 51:46

47propterea ecce dies veniunt et visitabo super sculptilia Babylonis et omnis terra eius confundetur et universi interfecti eius cadent in medio eiusSelect Jeremiah 51:47

48et laudabunt super Babylonem caeli et terra et omnia quae in eis sunt quia ab aquilone venient ei praedones ait DominusSelect Jeremiah 51:48

49et quomodo fecit Babylon ut caderent occisi in Israhel sic de Babylone cadent occisi in universa terraSelect Jeremiah 51:49

50qui fugistis gladium venite nolite stare recordamini procul Domini et Hierusalem ascendat super cor vestrumSelect Jeremiah 51:50

51confusi sumus quoniam audivimus obprobrium operuit ignominia facies nostras quia venerunt alieni super sanctificationem domus DominiSelect Jeremiah 51:51

52propterea ecce dies veniunt ait Dominus et visitabo super sculptilia eius et in omni terra eius mugiet vulneratusSelect Jeremiah 51:52

53si ascenderit Babylon in caelum et firmaverit in excelso robur suum a me venient vastatores eius ait DominusSelect Jeremiah 51:53

54vox clamoris de Babylone et contritio magna de terra ChaldeorumSelect Jeremiah 51:54

55quoniam vastavit Dominus Babylonem et perdidit ex ea vocem magnam et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae dedit sonitum vox eorumSelect Jeremiah 51:55

56quia venit super eam id est super Babylonem praedo et adprehensi sunt fortes eius et emarcuit arcus eorum quia fortis ultor Dominus reddens retribuetSelect Jeremiah 51:56

57et inebriabo principes eius et sapientes eius duces eius et magistratus eius et fortes eius et dormient somnum sempiternum et non expergiscentur ait Rex Dominus exercituum nomen eiusSelect Jeremiah 51:57

58haec dicit Dominus exercituum murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur et portae eius excelsae igni conburentur et labores populorum ad nihilum et gentium in igne erunt et disperibuntSelect Jeremiah 51:58

59verbum quod praecepit Hieremias prophetes Saraiae filio Neriae filii Maasiae cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem in anno quarto regni eius Saraias autem erat princeps prophetiaeSelect Jeremiah 51:59

60et scripsit Hieremias omne malum quod venturum erat super Babylonem in libro uno omnia verba haec quae scripta sunt contra BabylonemSelect Jeremiah 51:60

61et dixit Hieremias ad Saraiam cum veneris Babylonem et videris et legeris omnia verba haecSelect Jeremiah 51:61

62dices Domine tu locutus es contra locum istum ut disperderes eum ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus et ut sit perpetua solitudoSelect Jeremiah 51:62

63cumque conpleveris legere librum istum ligabis ad eum lapidem et proicies illum in medio EufratenSelect Jeremiah 51:63

64et dices sic submergetur Babylon et non consurget a facie adflictionis quam ego adduco super eam et dissolventur hucusque verba HieremiaeSelect Jeremiah 51:64

Next: Jeremiah 52Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Jeremiah

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.