Skip to content
Church.wiki

Jonah Chapter 4 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Minor prophets · Jonah · Biblia Sacra Vulgata (2007) · 11 verses

Verse layout
📝 Overview of this chapter Flow, key verses and people

요나 4장은 요나서의 마지막 장이다. 니느웨가 구원받은 것에 화가 난 요나에게 하나님이 박 넝쿨을 통해 깨우치시고, 큰 성읍을 아끼시는 이유를 질문으로 남기며 책이 끝난다.

Jump to verse

4Jonah · Biblia Sacra Vulgata (2007)
1et adflictus est Iona adflictione magna et iratus est
2et oravit ad Dominum et dixit obsecro Domine numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis scio enim quia tu Deus clemens et misericors es patiens et multae miserationis et ignoscens super malitia Notes
3et nunc Domine tolle quaeso animam meam a me quia melior est mihi mors quam vita
4et dixit Dominus putasne bene irasceris tu
5et egressus est Iona de civitate et sedit contra orientem civitatis et fecit sibimet ibi umbraculum et sedebat subter eum in umbra donec videret quid accideret civitati
6et praeparavit Dominus Deus hederam et ascendit super caput Ionae ut esset umbra super caput eius et protegeret eum laboraverat enim et laetatus est Iona super hedera laetitia magna
7et paravit Deus vermem ascensu diluculo in crastinum et percussit hederam et exaruit
8et cum ortus fuisset sol praecepit Dominus vento calido et urenti et percussit sol super caput Ionae et aestuabat et petivit animae suae ut moreretur et dixit melius est mihi mori quam vivere
9et dixit Dominus ad Ionam putasne bene irasceris tu super hederam et dixit bene irascor ego usque ad mortem
10et dixit Dominus tu doles super hederam in qua non laborasti neque fecisti ut cresceret quae sub una nocte nata est et una nocte periit
11et ego non parcam Nineve civitati magnae in qua sunt plus quam centum viginti milia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam et iumenta multa EXPLICIT IONA PROPHETA Notes

Biblia Sacra Vulgata (2007)
Tap a verse to copy, share, highlight or add a note. Dotted words link to encyclopedia articles.

11 verses in this chapter
4 / 4 chapters

The text is Biblia Sacra Vulgata (2007)(Latin) — Published under a copyright agreement with the Korean Bible Society — the text is copyright of the Korean Bible Society. Highlights, notes and read marks stay with the chapter whichever version you read. Dotted words are people, places and terms that have an encyclopedia article (marked once per page). Highlights, notes and read marks are saved only in this browser and gathered under My marks.

Verse commentaries for this chapter 2

Articles mentioning this chapter

More