Revelation 1
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo IohanniSelect Revelation 1:1
2qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu Christi quaecumque viditSelect Revelation 1:2
3beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea quae in ea scripta sunt tempus enim prope estSelect Revelation 1:3
4Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius suntSelect Revelation 1:4
5et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suoSelect Revelation 1:5
6et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum amenSelect Revelation 1:6
7ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt et plangent se super eum omnes tribus terrae etiam amenSelect Revelation 1:7
8ego sum Α et ω principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est OmnipotensSelect Revelation 1:8
9ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium IesuSelect Revelation 1:9
10fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubaeSelect Revelation 1:10
11dicentis quod vides scribe in libro et mitte septem ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et LaodiciamSelect Revelation 1:11
12et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum et conversus vidi septem candelabra aureaSelect Revelation 1:12
13et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam aureamSelect Revelation 1:13
14caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba tamquam nix et oculi eius velut flamma ignisSelect Revelation 1:14
15et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti et vox illius tamquam vox aquarum multarumSelect Revelation 1:15
16et habebat in dextera sua stellas septem et de ore eius gladius utraque parte acutus exiebat et facies eius sicut sol lucet in virtute suaSelect Revelation 1:16
17et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimusSelect Revelation 1:17
18et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferniSelect Revelation 1:18
19scribe ergo quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post haecSelect Revelation 1:19
20sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae suntSelect Revelation 1:20
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation