Skip to content
Church.wiki
Revelation

Revelation 17

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1et venit unus de septem angelis qui habebant septem fialas et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi damnationem meretricis magnae quae sedet super aquas multasSelect Revelation 17:1

2cum qua fornicati sunt reges terrae et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis eiusSelect Revelation 17:2

3et abstulit me in desertum in spiritu et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam plenam nominibus blasphemiae habentem capita septem et cornua decemSelect Revelation 17:3

4et mulier erat circumdata purpura et coccino et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis habens poculum aureum in manu sua plenum abominationum et inmunditia fornicationis eiusSelect Revelation 17:4

5et in fronte eius nomen scriptum mysterium Babylon magna mater fornicationum et abominationum terraeSelect Revelation 17:5

6et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et de sanguine martyrum Iesu et miratus sum cum vidissem illam admiratione magnaSelect Revelation 17:6

7et dixit mihi angelus quare miraris ego tibi dicam sacramentum mulieris et bestiae quae portat eam quae habet capita septem et decem cornuaSelect Revelation 17:7

8bestiam quam vidisti fuit et non est et ascensura est de abysso et in interitum ibit et mirabuntur inhabitantes terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi videntes bestiam quia erat et non estSelect Revelation 17:8

9et hic est sensus qui habet sapientiam septem capita septem montes sunt super quos mulier sedet et reges septem suntSelect Revelation 17:9

10quinque ceciderunt unus est alius nondum venit et cum venerit oportet illum breve tempus manereSelect Revelation 17:10

11et bestia quae erat et non est et ipsa octava est et de septem est et in interitum vaditSelect Revelation 17:11

12et decem cornua quae vidisti decem reges sunt qui regnum nondum acceperunt sed potestatem tamquam reges una hora accipiunt post bestiamSelect Revelation 17:12

13hii unum consilium habent et virtutem et potestatem suam bestiae traduntSelect Revelation 17:13

14hii cum agno pugnabunt et agnus vincet illos quoniam Dominus dominorum est et rex regum et qui cum illo sunt vocati et electi et fidelesSelect Revelation 17:14

15et dixit mihi aquas quas vidisti ubi meretrix sedet populi sunt et gentes et linguaeSelect Revelation 17:15

16et decem cornua quae vidisti et bestiam hii odient fornicariam et desolatam facient illam et nudam et carnes eius manducabunt et ipsam igni concremabuntSelect Revelation 17:16

17Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod illi placitum est ut dent regnum suum bestiae donec consummentur verba DeiSelect Revelation 17:17

18et mulier quam vidisti est civitas magna quae habet regnum super reges terraeSelect Revelation 17:18

Next: Revelation 18Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Revelation

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.