Revelation 19
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1post haec audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in caelo dicentium alleluia salus et gloria et virtus Deo nostro estSelect Revelation 19:1
2quia vera et iusta iudicia sunt eius quia iudicavit de meretrice magna quae corrupit terram in prostitutione sua et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eiusSelect Revelation 19:2
3et iterum dixerunt alleluia et fumus eius ascendit in saecula saeculorumSelect Revelation 19:3
4et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes amen alleluiaSelect Revelation 19:4
5et vox de throno exivit dicens laudem dicite Deo nostro omnes servi eius et qui timetis eum pusilli et magniSelect Revelation 19:5
6et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium alleluia quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotensSelect Revelation 19:6
7gaudeamus et exultemus et demus gloriam ei quia venerunt nuptiae agni et uxor eius praeparavit seSelect Revelation 19:7
8et datum est illi ut cooperiat se byssinum splendens candidum byssinum enim iustificationes sunt sanctorumSelect Revelation 19:8
9et dicit mihi scribe beati qui ad cenam nuptiarum agni vocati sunt et dicit mihi haec verba vera Dei suntSelect Revelation 19:9
10et cecidi ante pedes eius ut adorarem eum et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu Deum adora testimonium enim Iesu est spiritus prophetiaeSelect Revelation 19:10
11et vidi caelum apertum et ecce equus albus et qui sedebat super eum vocabatur Fidelis et Verax vocatur et iustitia iudicat et pugnatSelect Revelation 19:11
12oculi autem eius sicut flamma ignis et in capite eius diademata multa habens nomen scriptum quod nemo novit nisi ipseSelect Revelation 19:12
13et vestitus erat vestem aspersam sanguine et vocatur nomen eius Verbum DeiSelect Revelation 19:13
14et exercitus qui sunt in caelo sequebantur eum in equis albis vestiti byssinum album mundumSelect Revelation 19:14
15et de ore ipsius procedit gladius acutus ut in ipso percutiat gentes et ipse reget eos in virga ferrea et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentisSelect Revelation 19:15
16et habet in vestimento et in femore suo scriptum rex regum et Dominus dominantiumSelect Revelation 19:16
17et vidi unum angelum stantem in sole et clamavit voce magna dicens omnibus avibus quae volabant per medium caeli venite congregamini ad cenam magnam DeiSelect Revelation 19:17
18ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes omnium liberorum ac servorum et pusillorum ac magnorumSelect Revelation 19:18
19et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendum proelium cum illo qui sedebat in equo et cum exercitu eiusSelect Revelation 19:19
20et adprehensa est bestia et cum illo pseudopropheta qui fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt caracterem bestiae qui et adorant imaginem eius vivi missi sunt hii duo in stagnum ignis ardentis sulphureSelect Revelation 19:20
21et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum qui procedit de ore ipsius et omnes aves saturatae sunt carnibus eorumSelect Revelation 19:21
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation