Skip to content
Church.wiki
John

John 1

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat VerbumSelect John 1:1

2hoc erat in principio apud DeumSelect John 1:2

3omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum estSelect John 1:3

4in ipso vita erat et vita erat lux hominumSelect John 1:4

5et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderuntSelect John 1:5

6Fuit homo missus a Deo cui nomen erat IohannesSelect John 1:6

7hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illumSelect John 1:7

8non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumineSelect John 1:8

9Erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundumSelect John 1:9

10in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovitSelect John 1:10

11In propria venit et sui eum non receperuntSelect John 1:11

12quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eiusSelect John 1:12

13qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati suntSelect John 1:13

14Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatisSelect John 1:14

15Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me eratSelect John 1:15

16Et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratiaSelect John 1:16

17quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta estSelect John 1:17

18Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravitSelect John 1:18

19Et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis esSelect John 1:19

20et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego ChristusSelect John 1:20

21et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit nonSelect John 1:21

22dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipsoSelect John 1:22

23Ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias prophetaSelect John 1:23

24Et qui missi fuerant erant ex PharisaeisSelect John 1:24

25et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque prophetaSelect John 1:25

26Respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitisSelect John 1:26

27ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamentiSelect John 1:27

28Haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizansSelect John 1:28

29altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundiSelect John 1:29

30Hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me eratSelect John 1:30

31et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizansSelect John 1:31

32Et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eumSelect John 1:32

33et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu SanctoSelect John 1:33

34et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius DeiSelect John 1:34

35Altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duoSelect John 1:35

36et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus DeiSelect John 1:36

37et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt IesumSelect John 1:37

38conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitasSelect John 1:38

39dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decimaSelect John 1:39

40erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eumSelect John 1:40

41Invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum ChristusSelect John 1:41

42et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur PetrusSelect John 1:42

43In crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere meSelect John 1:43

44erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et PetriSelect John 1:44

45invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a NazarethSelect John 1:45

46et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et videSelect John 1:46

47vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non estSelect John 1:47

48dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi teSelect John 1:48

49respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex IsrahelSelect John 1:49

50respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbisSelect John 1:50

51et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominisSelect John 1:51

Next: John 2Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

John

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.