John 10
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latroSelect John 10:1
2qui autem intrat per ostium pastor est oviumSelect John 10:2
3huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit easSelect John 10:3
4et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eiusSelect John 10:4
5alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorumSelect John 10:5
6hoc proverbium dixit eis Iesus illi autem non cognoverunt quid loqueretur eisSelect John 10:6
7dixit ergo eis iterum Iesus amen amen dico vobis quia ego sum ostium oviumSelect John 10:7
8omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos ovesSelect John 10:8
9ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua invenietSelect John 10:9
10fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeantSelect John 10:10
11ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibusSelect John 10:11
12mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit ovesSelect John 10:12
13mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibusSelect John 10:13
14ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meaeSelect John 10:14
15Sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem Et animam meam pono pro ovibusSelect John 10:15
16Et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastorSelect John 10:16
17propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eamSelect John 10:17
18nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meoSelect John 10:18
19dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hosSelect John 10:19
20dicebant autem multi ex ipsis daemonium habet et insanit quid eum auditisSelect John 10:20
21alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperireSelect John 10:21
22facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps eratSelect John 10:22
23et ambulabat Iesus in templo in porticu SalomonisSelect John 10:23
24circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palamSelect John 10:24
25respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de meSelect John 10:25
26sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meisSelect John 10:26
27oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur meSelect John 10:27
28et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu meaSelect John 10:28
29Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris meiSelect John 10:29
30ego et Pater unum sumusSelect John 10:30
31sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eumSelect John 10:31
32respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatisSelect John 10:32
33responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum DeumSelect John 10:33
34respondit eis Iesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estisSelect John 10:34
35si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scripturaSelect John 10:35
36quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sumSelect John 10:36
37si non facio opera Patris mei nolite credere mihiSelect John 10:37
38si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in PatreSelect John 10:38
39Quaerebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorumSelect John 10:39
40et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum et mansit illicSelect John 10:40
41Et multi venerunt ad eum et dicebant quia Iohannes quidem signum fecit nullumSelect John 10:41
42omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant et multi crediderunt in eumSelect John 10:42
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation