John 12
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Iesus ergo ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit IesusSelect John 12:1
2Fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eoSelect John 12:2
3Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguentiSelect John 12:3
4dicit ergo unus ex discipulis eius Iudas Scariotis qui erat eum traditurusSelect John 12:4
5quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenisSelect John 12:5
6dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habens ea quae mittebantur portabatSelect John 12:6
7dixit ergo Iesus sine illam ut in die sepulturae meae servet illudSelect John 12:7
8pauperes enim semper habetis vobiscum me autem non semper habetisSelect John 12:8
9Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est et venerunt non propter Iesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuisSelect John 12:9
10cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerentSelect John 12:10
11quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in IesumSelect John 12:11
12In crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum cum audissent quia venit Iesus HierosolymaSelect John 12:12
13acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex IsrahelSelect John 12:13
14Et invenit Iesus asellum et sedit super eum sicut scriptum estSelect John 12:14
15noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super pullum asinaeSelect John 12:15
16Haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt eiSelect John 12:16
17testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuisSelect John 12:17
18propterea et obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signumSelect John 12:18
19Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiitSelect John 12:19
20erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festoSelect John 12:20
21hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae et rogabant eum dicentes domine volumus Iesum videreSelect John 12:21
22venit Philippus et dicit Andreae Andreas rursum et Philippus dixerunt IesuSelect John 12:22
23Iesus autem respondit eis dicens venit hora ut clarificetur Filius hominisSelect John 12:23
24Amen amen dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fueritSelect John 12:24
25ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum adfert Qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eamSelect John 12:25
26Si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meusSelect John 12:26
27Nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica me ex hora hac Sed propterea veni in horam hancSelect John 12:27
28Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et clarificavi et iterum clarificaboSelect John 12:28
29turba ergo quae stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus estSelect John 12:29
30respondit Iesus et dixit non propter me vox haec venit sed propter vosSelect John 12:30
31nunc iudicium est mundi nunc princeps huius mundi eicietur forasSelect John 12:31
32et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsumSelect John 12:32
33hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturusSelect John 12:33
34respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominisSelect John 12:34
35dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadatSelect John 12:35
36dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eisSelect John 12:36
37cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eumSelect John 12:37
38ut sermo Esaiae prophetae impleretur quem dixit Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum estSelect John 12:38
39Propterea non poterant credere quia iterum dixit EsaiasSelect John 12:39
40excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eosSelect John 12:40
41Haec dixit Esaias quando vidit gloriam eius et locutus est de eoSelect John 12:41
42verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non eicerenturSelect John 12:42
43dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam DeiSelect John 12:43
44Iesus autem clamavit et dixit qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit meSelect John 12:44
45et qui videt me videt eum qui misit meSelect John 12:45
46Ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneatSelect John 12:46
47et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non iudico eum non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem mundumSelect John 12:47
48qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo dieSelect John 12:48
49quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquarSelect John 12:49
50et scio quia mandatum eius vita aeterna est quae ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic loquorSelect John 12:50
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation