Skip to content
Church.wiki
John

John 17

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1haec locutus est Iesus et sublevatis oculis in caelum dixit Pater venit hora clarifica Filium tuum ut Filius tuus clarificet teSelect John 17:1

2sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternamSelect John 17:2

3haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum ChristumSelect John 17:3

4ego te clarificavi super terram opus consummavi quod dedisti mihi ut faciamSelect John 17:4

5et nunc clarifica me tu Pater apud temet ipsum claritatem quam habui priusquam mundus esset apud teSelect John 17:5

6manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo tui erant et mihi eos dedisti et sermonem tuum servaveruntSelect John 17:6

7nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi abs te suntSelect John 17:7

8quia verba quae dedisti mihi dedi eis et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misistiSelect John 17:8

9ego pro eis rogo non pro mundo rogo sed pro his quos dedisti mihi quia tui suntSelect John 17:9

10et mea omnia tua sunt et tua mea sunt et clarificatus sum in eisSelect John 17:10

11et iam non sum in mundo et hii in mundo sunt et ego ad te venio Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nosSelect John 17:11

12cum essem cum eis ego servabam eos in nomine tuo quos dedisti mihi custodivi et nemo ex his perivit nisi filius perditionis ut scriptura impleaturSelect John 17:12

13nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo ut habeant gaudium meum impletum in semet ipsisSelect John 17:13

14ego dedi eis sermonem tuum et mundus odio eos habuit quia non sunt de mundo sicut et ego non sum de mundoSelect John 17:14

15non rogo ut tollas eos de mundo sed ut serves eos ex maloSelect John 17:15

16de mundo non sunt sicut et ego non sum de mundoSelect John 17:16

17sanctifica eos in veritate sermo tuus veritas estSelect John 17:17

18sicut me misisti in mundum et ego misi eos in mundumSelect John 17:18

19et pro eis ego sanctifico me ipsum ut sint et ipsi sanctificati in veritateSelect John 17:19

20non pro his autem rogo tantum sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in meSelect John 17:20

21ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misistiSelect John 17:21

22et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis ut sint unum sicut nos unum sumusSelect John 17:22

23ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me dilexistiSelect John 17:23

24Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi sint mecum ut videant claritatem meam quam dedisti mihi quia dilexisti me ante constitutionem mundiSelect John 17:24

25Pater iuste et mundus te non cognovit ego autem te cognovi Et hii cognoverunt quia tu me misistiSelect John 17:25

26et notum feci eis nomen tuum et notum faciam ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsisSelect John 17:26

Next: John 18Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

John

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.