John 18
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Haec cum dixisset Iesus egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli eiusSelect John 18:1
2Sciebat autem et Iudas qui tradebat eum ipsum locum quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suisSelect John 18:2
3Iudas ergo cum accepisset cohortem et a pontificibus et Pharisaeis ministros venit illuc cum lanternis et facibus et armisSelect John 18:3
4Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum processit et dicit eis quem quaeritisSelect John 18:4
5responderunt ei Iesum Nazarenum dicit eis Iesus ego sum stabat autem et Iudas qui tradebat eum cum ipsisSelect John 18:5
6ut ergo dixit eis ego sum abierunt retrorsum et ceciderunt in terramSelect John 18:6
7iterum ergo eos interrogavit quem quaeritis illi autem dixerunt Iesum NazarenumSelect John 18:7
8respondit Iesus dixi vobis quia ego sum si ergo me quaeritis sinite hos abireSelect John 18:8
9ut impleretur sermo quem dixit quia quos dedisti mihi non perdidi ex ipsis quemquamSelect John 18:9
10Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram erat autem nomen servo MalchusSelect John 18:10
11dixit ergo Iesus Petro mitte gladium in vaginam Calicem quem dedit mihi Pater non bibam illumSelect John 18:11
12Cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum conprehenderunt Iesum et ligaverunt eumSelect John 18:12
13Et adduxerunt eum ad Annam primum erat enim socer Caiaphae qui erat pontifex anni illiusSelect John 18:13
14erat autem Caiaphas qui consilium dederat Iudaeis quia expedit unum hominem mori pro populoSelect John 18:14
15Sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus Discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificisSelect John 18:15
16Petrus autem stabat ad ostium foris Exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit PetrumSelect John 18:16
17Dicit ergo Petro ancilla ostiaria numquid et tu ex discipulis es hominis istius dicit ille non sumSelect John 18:17
18Stabant autem servi et ministri ad prunas quia frigus erat et calefiebant erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens seSelect John 18:18
19pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eiusSelect John 18:19
20Respondit ei Iesus ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt et in occulto locutus sum nihilSelect John 18:20
21Quid me interrogas interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis ecce hii sciunt quae dixerim egoSelect John 18:21
22Haec autem cum dixisset unus adsistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens sic respondes pontificiSelect John 18:22
23Respondit ei Iesus si male locutus sum testimonium perhibe de malo si autem bene quid me caedisSelect John 18:23
24Et misit eum Annas ligatum ad Caiaphan pontificemSelect John 18:24
25Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se dixerunt ergo ei numquid et tu ex discipulis eius es negavit ille et dixit non sumSelect John 18:25
26dicit unus ex servis pontificis cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam nonne ego te vidi in horto cum illoSelect John 18:26
27iterum ergo negavit Petrus et statim gallus cantavitSelect John 18:27
28Adducunt ergo Iesum a Caiapha in praetorium erat autem mane Et ipsi non introierunt in praetorium ut non contaminarentur sed manducarent paschaSelect John 18:28
29exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit quam accusationem adfertis adversus hominem huncSelect John 18:29
30responderunt et dixerunt ei si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eumSelect John 18:30
31dixit ergo eis Pilatus accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum dixerunt ergo ei Iudaei nobis non licet interficere quemquamSelect John 18:31
32ut sermo Iesu impleretur quem dixit significans qua esset morte moriturusSelect John 18:32
33Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei tu es rex IudaeorumSelect John 18:33
34et respondit Iesus a temet ipso hoc dicis an alii tibi dixerunt de meSelect John 18:34
35Respondit Pilatus numquid ego Iudaeus sum gens tua et pontifices tradiderunt te mihi quid fecistiSelect John 18:35
36respondit Iesus regnum meum non est de mundo hoc si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei decertarent ut non traderer Iudaeis nunc autem meum regnum non est hincSelect John 18:36
37Dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu respondit Iesus tu dicis quia rex sum ego Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex veritate audit meam vocemSelect John 18:37
38dicit ei Pilatus quid est veritas et cum hoc dixisset iterum exivit ad Iudaeos Et dicit eis ego nullam invenio in eo causamSelect John 18:38
39Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in pascha vultis ergo dimittam vobis regem IudaeorumSelect John 18:39
40Clamaverunt rursum omnes dicentes non hunc sed Barabban erat autem Barabbas latroSelect John 18:40
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation