Skip to content
Church.wiki
John

John 19

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Tunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellavitSelect John 19:1

2et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eumSelect John 19:2

3et veniebant ad eum et dicebant have rex Iudaeorum et dabant ei alapasSelect John 19:3

4Exiit iterum Pilatus foras et dicit eis ecce adduco vobis eum foras ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenioSelect John 19:4

5Exiit ergo Iesus portans spineam coronam et purpureum vestimentum et dicit eis ecce homoSelect John 19:5

6Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant dicentes crucifige crucifige Dicit eis Pilatus accipite eum vos et crucifigite Ego enim non invenio in eo causamSelect John 19:6

7Responderunt ei Iudaei nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecitSelect John 19:7

8Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem magis timuitSelect John 19:8

9et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum unde es tu Iesus autem responsum non dedit eiSelect John 19:9

10Dicit ergo ei Pilatus mihi non loqueris nescis quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere teSelect John 19:10

11respondit Iesus non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi esset datum desuper propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habetSelect John 19:11

12exinde quaerebat Pilatus dimittere eum Iudaei autem clamabant dicentes si hunc dimittis non es amicus Caesaris omnis qui se regem facit contradicit CaesariSelect John 19:12

13Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus hebraice autem GabbathaSelect John 19:13

14erat autem parasceve paschae hora quasi sexta et dicit Iudaeis ecce rex vesterSelect John 19:14

15Illi autem clamabant tolle tolle crucifige eum Dixit eis Pilatus regem vestrum crucifigam responderunt pontifices non habemus regem nisi CaesaremSelect John 19:15

16Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur Susceperunt autem Iesum et eduxeruntSelect John 19:16

17et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum hebraice GolgothaSelect John 19:17

18ubi eum crucifixerunt Et cum eo alios duos hinc et hinc medium autem IesumSelect John 19:18

19Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem erat autem scriptum Iesus Nazarenus rex IudaeorumSelect John 19:19

20Hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus et erat scriptum hebraice graece et latineSelect John 19:20

21dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum noli scribere rex Iudaeorum sed quia ipse dixit rex sum IudaeorumSelect John 19:21

22respondit Pilatus quod scripsi scripsiSelect John 19:22

23Milites ergo cum crucifixissent eum acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem et tunicam erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totumSelect John 19:23

24dixerunt ergo ad invicem non scindamus eam sed sortiamur de illa cuius sit ut scriptura impleatur dicens partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem et milites quidem haec feceruntSelect John 19:24

25Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleopae et Maria MagdaleneSelect John 19:25

26cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suae mulier ecce filius tuusSelect John 19:26

27deinde dicit discipulo ecce mater tua et ex illa hora accepit eam discipulus in suaSelect John 19:27

28Postea sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt ut consummaretur scriptura dicit sitioSelect John 19:28

29vas ergo positum erat aceto plenum illi autem spongiam plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori eiusSelect John 19:29

30Cum ergo accepisset Iesus acetum dixit consummatum est et inclinato capite tradidit spiritumSelect John 19:30

31Iudaei ergo quoniam parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerenturSelect John 19:31

32venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eoSelect John 19:32

33ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum iam mortuum non fregerunt eius cruraSelect John 19:33

34sed unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aquaSelect John 19:34

35et qui vidit testimonium perhibuit et verum est eius testimonium et ille scit quia vera dicit ut et vos credatisSelect John 19:35

36facta sunt enim haec ut scriptura impleatur os non comminuetis ex eoSelect John 19:36

37et iterum alia scriptura dicit videbunt in quem transfixeruntSelect John 19:37

38Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Iesu occultus autem propter metum Iudaeorum ut tolleret corpus Iesu et permisit Pilatus venit ergo et tulit corpus IesuSelect John 19:38

39Venit autem et Nicodemus qui venerat ad Iesum nocte primum ferens mixturam murrae et aloes quasi libras centumSelect John 19:39

40Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus sicut mos Iudaeis est sepelireSelect John 19:40

41erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus eratSelect John 19:41

42ibi ergo propter parasceven Iudaeorum quia iuxta erat monumentum posuerunt IesumSelect John 19:42

Next: John 20Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

John

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.