Skip to content
Church.wiki
John

John 20

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Una autem sabbati Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebrae essent ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumentoSelect John 20:1

2Cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem amabat Iesus et dicit eis tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eumSelect John 20:2

3exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentumSelect John 20:3

4currebant autem duo simul et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentumSelect John 20:4

5et cum se inclinasset videt posita linteamina non tamen introivitSelect John 20:5

6venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum et videt linteamina positaSelect John 20:6

7et sudarium quod fuerat super caput eius non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locumSelect John 20:7

8tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et crediditSelect John 20:8

9nondum enim sciebant scripturam quia oportet eum a mortuis resurgereSelect John 20:9

10abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuliSelect John 20:10

11Maria autem stabat ad monumentum foris plorans dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentumSelect John 20:11

12et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus IesuSelect John 20:12

13Dicunt ei illi mulier quid ploras dicit eis quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eumSelect John 20:13

14haec cum dixisset conversa est retrorsum et videt Iesum stantem et non sciebat quia Iesus estSelect John 20:14

15dicit ei Iesus mulier quid ploras quem quaeris illa existimans quia hortulanus esset dicit ei domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollamSelect John 20:15

16dicit ei Iesus Maria conversa illa dicit ei rabboni quod dicitur magisterSelect John 20:16

17dicit ei Iesus noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrumSelect John 20:17

18venit Maria Magdalene adnuntians discipulis quia vidi Dominum et haec dixit mihiSelect John 20:18

19Cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum venit Iesus et stetit in medio et dicit eis pax vobisSelect John 20:19

20et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus Gavisi sunt ergo discipuli viso DominoSelect John 20:20

21dixit ergo eis iterum pax vobis sicut misit me Pater et ego mitto vosSelect John 20:21

22hoc cum dixisset insuflavit et dicit eis accipite Spiritum SanctumSelect John 20:22

23Quorum remiseritis peccata remittuntur eis quorum retinueritis detenta suntSelect John 20:23

24Thomas autem unus ex duodecim qui dicitur Didymus non erat cum eis quando venit IesusSelect John 20:24

25dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus Dominum ille autem dixit eis nisi videro in manibus eius figuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus eius non credamSelect John 20:25

26Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit pax vobisSelect John 20:26

27deinde dicit Thomae infer digitum tuum huc et vide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelisSelect John 20:27

28Respondit Thomas et dixit ei Dominus meus et Deus meusSelect John 20:28

29dicit ei Iesus quia vidisti me credidisti beati qui non viderunt et credideruntSelect John 20:29

30multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum quae non sunt scripta in libro hocSelect John 20:30

31haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eiusSelect John 20:31

Next: John 21Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

John

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.