John 21
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Postea manifestavit se iterum Iesus ad mare Tiberiadis manifestavit autem sicSelect John 21:1
2erant simul Simon Petrus et Thomas qui dicitur Didymus et Nathanahel qui erat a Cana Galilaeae et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duoSelect John 21:2
3dicit eis Simon Petrus vado piscari dicunt ei venimus et nos tecum et exierunt et ascenderunt in navem et illa nocte nihil prendideruntSelect John 21:3
4mane autem iam facto stetit Iesus in litore non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus estSelect John 21:4
5dicit ergo eis Iesus pueri numquid pulmentarium habetis responderunt ei nonSelect John 21:5
6dixit eis mittite in dexteram navigii rete et invenietis miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine pisciumSelect John 21:6
7Dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro Dominus est Simon Petrus cum audisset quia Dominus est tunicam succinxit se erat enim nudus et misit se in mareSelect John 21:7
8alii autem discipuli navigio venerunt non enim longe erant a terra sed quasi a cubitis ducentis trahentes rete pisciumSelect John 21:8
9Ut ergo descenderunt in terram viderunt prunas positas et piscem superpositum et panemSelect John 21:9
10dicit eis Iesus adferte de piscibus quos prendidistis nuncSelect John 21:10
11Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus et cum tanti essent non est scissum reteSelect John 21:11
12Dicit eis Iesus venite prandete Et nemo audebat discentium interrogare eum tu quis es scientes quia Dominus essetSelect John 21:12
13Et venit Iesus et accepit panem et dat eis et piscem similiterSelect John 21:13
14Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis cum surrexisset a mortuisSelect John 21:14
15cum ergo prandissent dicit Simoni Petro Iesus Simon Iohannis diligis me plus his dicit ei etiam Domine tu scis quia amo te Dicit ei pasce agnos meosSelect John 21:15
16Dicit ei iterum Simon Iohannis diligis me ait illi etiam Domine tu scis quia amo te Dicit ei pasce agnos meosSelect John 21:16
17Dicit ei tertio Simon Iohannis amas me contristatus est Petrus quia dixit ei tertio amas me et dicit ei Domine tu omnia scis tu scis quia amo te Dicit ei pasce oves measSelect John 21:17
18Amen amen dico tibi cum esses iunior cingebas te et ambulabas ubi volebas cum autem senueris extendes manus tuas et alius te cinget et ducet quo non visSelect John 21:18
19hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum et hoc cum dixisset dicit ei sequere meSelect John 21:19
20conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Iesus sequentem qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit Domine quis est qui tradit teSelect John 21:20
21hunc ergo cum vidisset Petrus dicit Iesu Domine hic autem quidSelect John 21:21
22dicit ei Iesus si sic eum volo manere donec veniam quid ad te tu me sequereSelect John 21:22
23exivit ergo sermo iste in fratres quia discipulus ille non moritur et non dixit ei Iesus non moritur sed si sic eum volo manere donec venio quid ad teSelect John 21:23
24hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scripsit haec et scimus quia verum est testimonium eiusSelect John 21:24
25sunt autem et alia multa quae fecit Iesus quae si scribantur per singula nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros amen EXPLICIT EVANGELIUM SECUNDUM IOHANNEMSelect John 21:25
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation