John 3
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine princeps IudaeorumSelect John 3:1
2hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eoSelect John 3:2
3respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum DeiSelect John 3:3
4dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasciSelect John 3:4
5respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum DeiSelect John 3:5
6quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus estSelect John 3:6
7non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuoSelect John 3:7
8Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex SpirituSelect John 3:8
9respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt haec fieriSelect John 3:9
10respondit Iesus et dixit ei tu es magister Israhel et haec ignorasSelect John 3:10
11amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitisSelect John 3:11
12si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetisSelect John 3:12
13et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo Filius hominis qui est in caeloSelect John 3:13
14et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominisSelect John 3:14
15ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternamSelect John 3:15
16sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternamSelect John 3:16
17non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsumSelect John 3:17
18qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii DeiSelect John 3:18
19hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala operaSelect John 3:19
20omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eiusSelect John 3:20
21qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt factaSelect John 3:21
22post haec venit Iesus et discipuli eius in iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabatSelect John 3:22
23Erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabanturSelect John 3:23
24Nondum enim missus fuerat in carcerem IohannesSelect John 3:24
25Facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificationeSelect John 3:25
26et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eumSelect John 3:26
27respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caeloSelect John 3:27
28Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illumSelect John 3:28
29Qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum estSelect John 3:29
30illum oportet crescere me autem minuiSelect John 3:30
31qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes estSelect John 3:31
32et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipitSelect John 3:32
33qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax estSelect John 3:33
34quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus SpiritumSelect John 3:34
35Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eiusSelect John 3:35
36Qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eumSelect John 3:36
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society