Skip to content
Church.wiki
John

John 4

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam IohannesSelect John 4:1

2quamquam Iesus non baptizaret sed discipuli eiusSelect John 4:2

3Reliquit Iudaeam et abiit iterum in GalilaeamSelect John 4:3

4Oportebat autem eum transire per SamariamSelect John 4:4

5venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sychar iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suoSelect John 4:5

6erat autem ibi fons Iacob Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem hora erat quasi sextaSelect John 4:6

7venit mulier de Samaria haurire aquam dicit ei Iesus da mihi bibereSelect John 4:7

8discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerentSelect John 4:8

9dicit ergo ei mulier illa samaritana quomodo tu Iudaeus cum sis bibere a me poscis quae sum mulier samaritana non enim coutuntur Iudaei SamaritanisSelect John 4:9

10respondit Iesus et dixit ei si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivamSelect John 4:10

11dicit ei mulier Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est unde ergo habes aquam vivamSelect John 4:11

12numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eiusSelect John 4:12

13respondit Iesus et dixit ei omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternumSelect John 4:13

14sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternamSelect John 4:14

15dicit ad eum mulier Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurireSelect John 4:15

16dicit ei Iesus vade voca virum tuum et veni hucSelect John 4:16

17respondit mulier et dixit non habeo virum dicit ei Iesus bene dixisti quia non habeo virumSelect John 4:17

18quinque enim viros habuisti et nunc quem habes non est tuus vir hoc vere dixistiSelect John 4:18

19dicit ei mulier Domine video quia propheta es tuSelect John 4:19

20patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportetSelect John 4:20

21dicit ei Iesus mulier crede mihi quia veniet hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis PatremSelect John 4:21

22vos adoratis quod nescitis nos adoramus quod scimus quia salus ex Iudaeis estSelect John 4:22

23sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quaerit qui adorent eumSelect John 4:23

24spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorareSelect John 4:24

25dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omniaSelect John 4:25

26dicit ei Iesus ego sum qui loquor tecumSelect John 4:26

27et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur nemo tamen dixit quid quaeris aut quid loqueris cum eaSelect John 4:27

28reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibusSelect John 4:28

29venite videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci numquid ipse est ChristusSelect John 4:29

30exierunt de civitate et veniebant ad eumSelect John 4:30

31interea rogabant eum discipuli dicentes rabbi manducaSelect John 4:31

32ille autem dixit eis ego cibum habeo manducare quem vos nescitisSelect John 4:32

33dicebant ergo discipuli ad invicem numquid aliquis adtulit ei manducareSelect John 4:33

34dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eiusSelect John 4:34

35nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt iam ad messemSelect John 4:35

36et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metitSelect John 4:36

37in hoc enim est verbum verum quia alius est qui seminat et alius est qui metitSelect John 4:37

38ego misi vos metere quod vos non laborastis alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistisSelect John 4:38

39ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quaecumque feciSelect John 4:39

40cum venissent ergo ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret et mansit ibi duos diesSelect John 4:40

41et multo plures crediderunt propter sermonem eiusSelect John 4:41

42et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundiSelect John 4:42

43Post duos autem dies exiit inde et abiit in GalilaeamSelect John 4:43

44Ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habetSelect John 4:44

45Cum ergo venisset in Galilaeam exceperunt eum Galilaei cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi enim venerant in diem festumSelect John 4:45

46venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum Et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur CapharnaumSelect John 4:46

47hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius incipiebat enim moriSelect John 4:47

48dixit ergo Iesus ad eum nisi signa et prodigia videritis non creditisSelect John 4:48

49dicit ad eum regulus Domine descende priusquam moriatur filius meusSelect John 4:49

50dicit ei Iesus vade filius tuus vivit credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibatSelect John 4:50

51iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveretSelect John 4:51

52interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febrisSelect John 4:52

53cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius totaSelect John 4:53

54hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum venisset a Iudaea in GalilaeamSelect John 4:54

Next: John 5Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

John

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.