3 John 1
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1Senior Gaio carissimo quem ego diligo in veritateSelect 3 John 1:1
2carissime de omnibus orationem facio prospere te ingredi et valere sicut prospere agit anima tuaSelect 3 John 1:2
3gavisus sum valde venientibus fratribus et testimonium perhibentibus veritati tuae sicut tu in veritate ambulasSelect 3 John 1:3
4maiorem horum non habeo gratiam quam ut audiam filios meos in veritate ambulantesSelect 3 John 1:4
5carissime fideliter facis quicquid operaris in fratres et hoc in peregrinosSelect 3 John 1:5
6qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae quos bene facies deducens digne DeoSelect 3 John 1:6
7pro nomine enim profecti sunt nihil accipientes a gentibusSelect 3 John 1:7
8nos ergo debemus suscipere huiusmodi ut cooperatores simus veritatisSelect 3 John 1:8
9scripsissem forsitan ecclesiae sed is qui amat primatum gerere in eis Diotrepes non recipit nosSelect 3 John 1:9
10propter hoc si venero commoneam eius opera quae facit verbis malignis garriens in nos et quasi non ei ista sufficiant nec ipse suscipit fratres et eos qui cupiunt prohibet et de ecclesia eicitSelect 3 John 1:10
11carissime noli imitari malum sed quod bonum est qui benefacit ex Deo est qui malefacit non vidit DeumSelect 3 John 1:11
12Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate et nos autem testimonium perhibemus et nosti quoniam testimonium nostrum verum estSelect 3 John 1:12
13multa habui scribere tibi sed nolui per atramentum et calamum scribere tibiSelect 3 John 1:13
14spero autem protinus te videre et os ad os loquemurSelect 3 John 1:14
15pax tibi salutant te amici saluta amicos per nomen EXPLICIT EPISTULA IOHANNIS ·III·Select 3 John 1:15
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society