1 John 2
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1filioli mei haec scribo vobis ut non peccetis sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustumSelect 1 John 2:1
2et ipse est propitiatio pro peccatis nostris non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundiSelect 1 John 2:2
3et in hoc scimus quoniam cognovimus eum si mandata eius observemusSelect 1 John 2:3
4qui dicit se nosse eum et mandata eius non custodit mendax est in hoc veritas non estSelect 1 John 2:4
5qui autem servat verbum eius vere in hoc caritas Dei perfecta est in hoc scimus quoniam in ipso sumusSelect 1 John 2:5
6qui dicit se in ipso manere debet sicut ille ambulavit et ipse ambulareSelect 1 John 2:6
7carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistisSelect 1 John 2:7
8iterum mandatum novum scribo vobis quod est verum et in ipso et in vobis quoniam tenebrae transeunt et lumen verum iam lucetSelect 1 John 2:8
9qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhucSelect 1 John 2:9
10qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo non estSelect 1 John 2:10
11qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eiusSelect 1 John 2:11
12scribo vobis filioli quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eiusSelect 1 John 2:12
13scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab initio est scribo vobis adulescentes quoniam vicistis malignumSelect 1 John 2:13
14scripsi vobis infantes quoniam cognovistis Patrem scripsi vobis patres quia cognovistis eum qui ab initio scripsi vobis adulescentes quia fortes estis et verbum Dei in vobis manet et vicistis malignumSelect 1 John 2:14
15nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt si quis diligit mundum non est caritas Patris in eoSelect 1 John 2:15
16quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitae quae non est ex Patre sed ex mundo estSelect 1 John 2:16
17et mundus transit et concupiscentia eius qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternumSelect 1 John 2:17
18filioli novissima hora est et sicut audistis quia antichristus venit nunc antichristi multi facti sunt unde scimus quoniam novissima hora estSelect 1 John 2:18
19ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobisSelect 1 John 2:19
20sed vos unctionem habetis a Sancto et nostis omniaSelect 1 John 2:20
21non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem sed quasi scientibus eam et quoniam omne mendacium ex veritate non estSelect 1 John 2:21
22quis est mendax nisi is qui negat quoniam Iesus non est Christus hic est antichristus qui negat Patrem et FiliumSelect 1 John 2:22
23omnis qui negat Filium nec Patrem habet qui confitetur Filium et Patrem habetSelect 1 John 2:23
24vos quod audistis ab initio in vobis permaneat si in vobis permanserit quod ab initio audistis et vos in Filio et Patre manebitisSelect 1 John 2:24
25et haec est repromissio quam ipse pollicitus est nobis vitam aeternamSelect 1 John 2:25
26haec scripsi vobis de eis qui seducunt vosSelect 1 John 2:26
27et vos unctionem quam accepistis ab eo manet in vobis et non necesse habetis ut aliquis doceat vos sed sicut unctio eius docet vos de omnibus et verum est et non est mendacium et sicut docuit vos manete in eoSelect 1 John 2:27
28et nunc filioli manete in eo ut cum apparuerit habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eiusSelect 1 John 2:28
29si scitis quoniam iustus est scitote quoniam et omnis qui facit iustitiam ex ipso natus estSelect 1 John 2:29
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society