Skip to content
Church.wiki
Job

Job 1

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1Vir erat in terra Hus nomine Iob et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a maloSelect Job 1:1

2natique sunt ei septem filii et tres filiaeSelect Job 1:2

3et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis eratque vir ille magnus inter omnes OrientalesSelect Job 1:3

4et ibant filii eius et faciebant convivium per domos unusquisque in die suo et mittentes vocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eisSelect Job 1:4

5cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Iob cunctis diebusSelect Job 1:5

6quadam autem die cum venissent filii Dei ut adsisterent coram Domino adfuit inter eos etiam SatanSelect Job 1:6

7cui dixit Dominus unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eamSelect Job 1:7

8dixitque Dominus ad eum numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra homo simplex et rectus et timens Deum ac recedens a maloSelect Job 1:8

9cui respondens Satan ait numquid frustra timet Iob DeumSelect Job 1:9

10nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum operibus manuum eius benedixisti et possessio illius crevit in terraSelect Job 1:10

11sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet nisi in facie tua benedixerit tibiSelect Job 1:11

12dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quae habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie DominiSelect Job 1:12

13cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogenitiSelect Job 1:13

14nuntius venit ad Iob qui diceret boves arabant et asinae pascebantur iuxta eosSelect Job 1:14

15et inruerunt Sabei tuleruntque omnia et pueros percusserunt gladio et evasi ego solus ut nuntiarem tibiSelect Job 1:15

16cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit ignis Dei cecidit e caelo et tactas oves puerosque consumpsit et effugi ego solus ut nuntiarem tibiSelect Job 1:16

17sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit Chaldei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos nec non et pueros percusserunt gladio et ego fugi solus ut nuntiarem tibiSelect Job 1:17

18loquebatur ille et ecce alius intravit et dixit filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogenitiSelect Job 1:18

19repente ventus vehemens inruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus quae corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut nuntiarem tibiSelect Job 1:19

20tunc surrexit Iob et scidit tunicam suam et tonso capite corruens in terram adoravitSelect Job 1:20

21et dixit nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictumSelect Job 1:21

22in omnibus his non peccavit Iob neque stultum quid contra Deum locutus estSelect Job 1:22

Next: Job 2Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Job

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.