Job 10
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meaeSelect Job 10:1
2dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudicesSelect Job 10:2
3numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuvesSelect Job 10:3
4numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbisSelect Job 10:4
5numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt temporaSelect Job 10:5
6ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruterisSelect Job 10:6
7et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruereSelect Job 10:7
8manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas meSelect Job 10:8
9memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces meSelect Job 10:9
10nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulastiSelect Job 10:10
11pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti meSelect Job 10:11
12vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meumSelect Job 10:12
13licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum meminerisSelect Job 10:13
14si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non paterisSelect Job 10:14
15et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseriaSelect Job 10:15
16et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me cruciasSelect Job 10:16
17instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in meSelect Job 10:17
18quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videretSelect Job 10:18
19fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulumSelect Job 10:19
20numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meumSelect Job 10:20
21antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligineSelect Job 10:21
22terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitansSelect Job 10:22
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society